De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  2. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  3. corpora conturbant magno contusa labore.
  4. fit ratione eadem coniectus parte animai
  5. altior atque foras eiectus largior eius,
  6. et divisior inter se ac distractior intus.
  7. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  8. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  9. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  10. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  11. causidici causas agere et componere leges,
  12. induperatores pugnare ac proelia obire,
  13. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  14. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  15. semper et inventam patriis exponere chartis.
  16. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  17. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  18. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  19. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  20. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  21. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  22. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  23. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  24. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  25. cernere saltantis et mollia membra moventis
  26. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  27. auribus accipere et consessum cernere eundem
  28. scenaique simul varios splendere decores.
  29. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  30. et quibus in rebus consuerint esse operati
  31. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  32. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  33. in somnis sudare tamen spirareque semper
  34. et quasi de palma summas contendere viris
  35. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  36. venantumque canes in molli saepe quiete
  37. iactant crura tamen subito vocisque repente
  38. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  39. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  40. expergefactique secuntur inania saepe
  41. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  42. donec discussis redeant erroribus ad se.
  43. at consueta domi catulorum blanda propago
  44. discutere et corpus de terra corripere instant,
  45. iactant crura tamen subito vocisque repente
  46. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  47. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  48. expergefactique secuntur inania saepe
  49. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  50. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  51. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  52. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  53. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  54. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  55. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  56. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  57. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  58. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  59. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  60. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  61. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  62. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  63. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  64. indicioque sui facti persaepe fuere.
  65. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  66. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  67. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  68. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  69. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  70. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  71. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  72. somno devincti credunt se extollere vestem,
  73. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  74. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  75. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  76. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  77. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  78. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  79. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  80. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  81. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  82. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  83. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  84. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  85. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  86. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  87. per membra atque artus decedit corpore toto,
  88. in loca conveniens nervorum certa cietque
  89. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  90. inritata tument loca semine fitque voluntas
  91. eicere id quo se contendit dira lubido,
  92. incitat inritans loca turgida semine multo
  93. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  94. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  95. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  96. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  97. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  98. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  99. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  100. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  101. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  102. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  103. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  104. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  105. stillavit gutta et successit frigida cura;
  106. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  107. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  108. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  109. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  110. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  111. nec retinere semel conversum unius amore
  112. et servare sibi curam certumque dolorem;
  113. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  114. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  115. si non prima novis conturbes volnera plagis