De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis ad primas partis elementaque prima,
  2. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  3. conturbantur enim positurae principiorum
  4. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  5. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  6. pars etiam distracta per artus non queat esse
  7. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  8. inter enim saepit coetus natura viasque.
  9. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  10. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  11. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  12. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  13. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  14. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  15. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  16. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  17. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  18. corpora conturbant magno contusa labore.
  19. fit ratione eadem coniectus parte animai
  20. altior atque foras eiectus largior eius,
  21. et divisior inter se ac distractior intus.
  22. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  23. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  24. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  25. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  26. causidici causas agere et componere leges,
  27. induperatores pugnare ac proelia obire,
  28. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  29. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  30. semper et inventam patriis exponere chartis.
  31. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  32. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  33. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  34. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  35. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  36. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  37. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  38. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  39. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  40. cernere saltantis et mollia membra moventis
  41. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  42. auribus accipere et consessum cernere eundem
  43. scenaique simul varios splendere decores.
  44. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  45. et quibus in rebus consuerint esse operati
  46. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  47. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  48. in somnis sudare tamen spirareque semper
  49. et quasi de palma summas contendere viris
  50. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  51. venantumque canes in molli saepe quiete
  52. iactant crura tamen subito vocisque repente
  53. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  54. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  55. expergefactique secuntur inania saepe
  56. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  57. donec discussis redeant erroribus ad se.
  58. at consueta domi catulorum blanda propago
  59. discutere et corpus de terra corripere instant,
  60. iactant crura tamen subito vocisque repente
  61. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  62. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  63. expergefactique secuntur inania saepe
  64. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  65. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  66. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  67. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  68. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  69. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  70. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  71. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  72. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  73. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  74. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  75. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  76. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  77. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  78. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  79. indicioque sui facti persaepe fuere.
  80. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  81. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  82. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  83. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  84. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  85. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  86. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  87. somno devincti credunt se extollere vestem,
  88. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  89. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  90. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  91. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  92. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  93. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  94. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  95. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  96. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  97. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  98. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  99. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  100. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  101. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  102. per membra atque artus decedit corpore toto,
  103. in loca conveniens nervorum certa cietque
  104. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  105. inritata tument loca semine fitque voluntas
  106. eicere id quo se contendit dira lubido,
  107. incitat inritans loca turgida semine multo
  108. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  109. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  110. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  111. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  112. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  113. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  114. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  115. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  116. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  117. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  118. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  119. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  120. stillavit gutta et successit frigida cura;
  121. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  122. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  123. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  124. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  125. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  126. nec retinere semel conversum unius amore
  127. et servare sibi curam certumque dolorem;
  128. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  129. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  130. si non prima novis conturbes volnera plagis
  131. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  132. aut alio possis animi traducere motus.
  133. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  134. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  135. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  136. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  137. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  138. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  139. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  140. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  141. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  142. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  143. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  144. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  145. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  146. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  147. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  148. quod fieri contra totum natura repugnat;
  149. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  150. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  151. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  152. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  153. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  154. ex hominis vero facie pulchroque colore
  155. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  156. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  157. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  158. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  159. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  160. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  161. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  162. nec satiare queunt spectando corpora coram
  163. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  164. possunt errantes incerti corpore toto.
  165. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  166. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  167. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  168. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  169. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  170. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  171. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  172. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  173. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  174. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  175. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  176. parva fit ardoris violenti pausa parumper.