De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  2. at contra tenuis summi membrana coloris
  3. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  4. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  5. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  6. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  7. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  8. exin imaginibus missis consistere eorum.
  9. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  10. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  11. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  12. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  13. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  14. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  15. nec ratione alia servari posse videntur,
  16. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  17. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  18. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  19. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  20. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  21. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  22. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  23. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  24. tertia pars nulla possit ratione videri.
  25. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  26. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  27. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  28. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  29. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  30. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  31. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  32. habrotonique graves et tristia centaurea,
  33. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  34. ---
  35. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  36. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  37. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  38. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  39. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  40. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  41. quae multis formata modis sublime feruntur,
  42. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  43. cernimus et mundi speciem violare serenam
  44. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  45. ora volare videntur et umbram ducere late,
  46. inter dum magni montes avolsaque saxa
  47. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  48. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  49. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  50. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  51. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  52. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  53. ---
  54. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  55. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  56. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  57. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  58. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  59. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  60. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  61. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  62. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  63. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  64. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  65. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  66. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  67. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  68. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  69. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  70. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  71. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  72. sic ab rebus item simili ratione necessest
  73. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  74. multa modis multis in cunctas undique partis;
  75. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  76. res ibi respondent simili forma atque colore.
  77. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  78. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  79. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  80. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  81. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  82. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  83. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  84. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  85. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  86. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  87. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  88. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  89. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  90. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  91. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  92. Principio persaepe levis res atque minutis
  93. corporibus factas celeris licet esse videre.
  94. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  95. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  96. quae quasi cuduntur perque intervallum
  97. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  98. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  99. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  100. qua propter simulacra pari ratione necessest
  101. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  102. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  103. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  104. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  105. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  106. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  107. et quasi permanare per intervallum.
  108. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  109. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  110. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  111. per totum caeli spatium diffundere sese
  112. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  113. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  114. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  115. quone vides citius debere et longius ire
  116. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  117. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  118. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  119. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  120. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  121. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  122. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  123. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  124. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  125. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  126. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  127. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  128. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  129. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  130. nec variae cessant voces volitare per auras.
  131. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  132. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  133. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  134. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  135. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  136. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  137. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  138. cernere odorari licet et sentire sonare.
  139. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  140. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  141. cernitur in luce et claro candore, necessest
  142. consimili causa tactum visumque moveri.
  143. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  144. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  145. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  146. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  147. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  148. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  149. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  150. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  151. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  152. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  153. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  154. efficit ut videamus et internoscere curat;
  155. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  156. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  157. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  158. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  159. propterea fit uti videamus quam procul absit
  160. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  161. et nostros oculos perterget longior aura,
  162. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  163. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  164. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  165. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  166. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  167. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  168. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  169. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  170. particulam venti sentire et frigoris eius,
  171. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  172. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  173. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  174. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  175. tangimus extremum saxi summumque colorem
  176. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  177. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  178. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  179. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  180. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  181. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  182. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  183. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  184. primus enim citra postes tum cernitur ,
  185. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  186. post extraria lux oculos perterget et
  187. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  188. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  189. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  190. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  191. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  192. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  193. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  194. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  195. atque alium prae se propellens volvit,
  196. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  197. distare ab speculo tantum semota videtur.
  198. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  199. ---
  200. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  201. binis quoniam res confit utraque.
  202. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  203. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  204. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  205. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  206. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  207. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  208. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  209. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  210. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  211. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  212. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  213. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  214. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  215. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  216. omnia per flexos aditus educta licebit
  217. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  218. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  219. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  220. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  221. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  222. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  223. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  224. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  225. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  226. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  227. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  228. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  229. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  230. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  231. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  232. omnia quandoquidem cogit natura referri
  233. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  234. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  235. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  236. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  237. per purum simulacra feruntur
  238. et feriunt oculos turbantia composituras.
  239. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  240. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  241. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  242. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  243. arquati, quia luroris de corpore eorum
  244. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  245. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  246. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  247. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  248. propterea quia, cum propior caliginis
  249. ater init oculos prior et possedit apertos,
  250. insequitur candens confestim lucidus ,
  251. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  252. illius; nam multis partibus hic est
  253. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  254. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  255. atque pate fecit, quas ante obsederat
  256. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  257. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  258. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  259. propterea quia posterior caliginis
  260. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  261. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  262. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  263. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  264. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  265. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  266. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  267. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  268. per multum quia dum simulacra feruntur,
  269. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  270. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  271. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  272. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  273. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  274. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  275. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  276. si credis privatum lumine posse
  277. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  278. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  279. id quod nos umbram perhibere .
  280. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  281. lumine privatur solis qua cumque meantes
  282. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  283. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  284. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  285. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  286. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  287. propterea facile et spoliatur lumine terra
  288. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  289. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  290. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri