De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  2. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  3. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  4. interiorem etiam partem spirantibus
  5. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  6. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  7. perveniant plagae per parva foramina nobis
  8. corporis ad primas partis elementaque prima,
  9. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  10. conturbantur enim positurae principiorum
  11. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  12. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  13. pars etiam distracta per artus non queat esse
  14. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  15. inter enim saepit coetus natura viasque.
  16. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  17. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  18. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  19. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  20. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  21. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  22. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  23. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  24. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  25. corpora conturbant magno contusa labore.
  26. fit ratione eadem coniectus parte animai
  27. altior atque foras eiectus largior eius,
  28. et divisior inter se ac distractior intus.
  29. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  30. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  31. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  32. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  33. causidici causas agere et componere leges,
  34. induperatores pugnare ac proelia obire,
  35. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  36. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  37. semper et inventam patriis exponere chartis.
  38. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  39. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  40. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  41. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  42. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  43. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  44. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  45. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  46. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  47. cernere saltantis et mollia membra moventis
  48. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  49. auribus accipere et consessum cernere eundem
  50. scenaique simul varios splendere decores.
  51. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  52. et quibus in rebus consuerint esse operati
  53. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  54. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  55. in somnis sudare tamen spirareque semper
  56. et quasi de palma summas contendere viris
  57. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  58. venantumque canes in molli saepe quiete
  59. iactant crura tamen subito vocisque repente
  60. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  61. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  62. expergefactique secuntur inania saepe
  63. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  64. donec discussis redeant erroribus ad se.
  65. at consueta domi catulorum blanda propago
  66. discutere et corpus de terra corripere instant,
  67. iactant crura tamen subito vocisque repente
  68. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  69. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  70. expergefactique secuntur inania saepe
  71. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  72. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  73. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  74. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  75. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  76. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  77. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  78. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  79. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  80. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  81. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  82. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  83. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  84. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  85. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  86. indicioque sui facti persaepe fuere.
  87. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  88. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  89. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  90. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  91. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  92. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  93. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  94. somno devincti credunt se extollere vestem,
  95. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  96. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  97. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  98. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  99. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  100. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  101. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  102. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  103. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  104. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  105. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  106. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  107. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  108. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  109. per membra atque artus decedit corpore toto,
  110. in loca conveniens nervorum certa cietque
  111. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  112. inritata tument loca semine fitque voluntas
  113. eicere id quo se contendit dira lubido,
  114. incitat inritans loca turgida semine multo
  115. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  116. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  117. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  118. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  119. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  120. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  121. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  122. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  123. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  124. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  125. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  126. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  127. stillavit gutta et successit frigida cura;
  128. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  129. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  130. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  131. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  132. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  133. nec retinere semel conversum unius amore
  134. et servare sibi curam certumque dolorem;
  135. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  136. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  137. si non prima novis conturbes volnera plagis
  138. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  139. aut alio possis animi traducere motus.
  140. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  141. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  142. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  143. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  144. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  145. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  146. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  147. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  148. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  149. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  150. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  151. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  152. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  153. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  154. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  155. quod fieri contra totum natura repugnat;
  156. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  157. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  158. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  159. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  160. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  161. ex hominis vero facie pulchroque colore
  162. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  163. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.