De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio externa corpus de parte necessum est,
  2. quoniam vicinum tangitur auris,
  3. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  4. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  5. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  6. interiorem etiam partem spirantibus
  7. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  8. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  9. perveniant plagae per parva foramina nobis
  10. corporis ad primas partis elementaque prima,
  11. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  12. conturbantur enim positurae principiorum
  13. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  14. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  15. pars etiam distracta per artus non queat esse
  16. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  17. inter enim saepit coetus natura viasque.
  18. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  19. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  20. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  21. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  22. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  23. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  24. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  25. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  26. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  27. corpora conturbant magno contusa labore.
  28. fit ratione eadem coniectus parte animai
  29. altior atque foras eiectus largior eius,
  30. et divisior inter se ac distractior intus.
  31. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  32. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  33. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  34. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  35. causidici causas agere et componere leges,
  36. induperatores pugnare ac proelia obire,
  37. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  38. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  39. semper et inventam patriis exponere chartis.
  40. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  41. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  42. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  43. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  44. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  45. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  46. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  47. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  48. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  49. cernere saltantis et mollia membra moventis
  50. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  51. auribus accipere et consessum cernere eundem
  52. scenaique simul varios splendere decores.
  53. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  54. et quibus in rebus consuerint esse operati
  55. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  56. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  57. in somnis sudare tamen spirareque semper
  58. et quasi de palma summas contendere viris
  59. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  60. venantumque canes in molli saepe quiete
  61. iactant crura tamen subito vocisque repente
  62. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  63. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  64. expergefactique secuntur inania saepe
  65. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  66. donec discussis redeant erroribus ad se.
  67. at consueta domi catulorum blanda propago
  68. discutere et corpus de terra corripere instant,
  69. iactant crura tamen subito vocisque repente
  70. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  71. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  72. expergefactique secuntur inania saepe
  73. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  74. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  75. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  76. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  77. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  78. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  79. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  80. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  81. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  82. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  83. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  84. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  85. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  86. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  87. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  88. indicioque sui facti persaepe fuere.
  89. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  90. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  91. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  92. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  93. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  94. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  95. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  96. somno devincti credunt se extollere vestem,
  97. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  98. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  99. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  100. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  101. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  102. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  103. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  104. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  105. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  106. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  107. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  108. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  109. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  110. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  111. per membra atque artus decedit corpore toto,
  112. in loca conveniens nervorum certa cietque
  113. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  114. inritata tument loca semine fitque voluntas
  115. eicere id quo se contendit dira lubido,
  116. incitat inritans loca turgida semine multo
  117. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  118. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  119. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  120. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  121. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  122. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  123. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  124. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  125. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  126. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  127. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  128. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  129. stillavit gutta et successit frigida cura;
  130. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  131. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  132. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  133. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  134. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  135. nec retinere semel conversum unius amore
  136. et servare sibi curam certumque dolorem;
  137. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  138. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  139. si non prima novis conturbes volnera plagis
  140. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  141. aut alio possis animi traducere motus.
  142. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  143. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  144. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  145. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  146. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  147. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  148. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  149. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  150. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  151. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  152. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  153. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  154. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  155. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  156. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  157. quod fieri contra totum natura repugnat;
  158. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  159. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  160. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  161. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  162. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  163. ex hominis vero facie pulchroque colore
  164. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  165. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  166. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  167. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  168. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  169. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  170. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  171. nec satiare queunt spectando corpora coram
  172. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  173. possunt errantes incerti corpore toto.
  174. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  175. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  176. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  177. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  178. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  179. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  180. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  181. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  182. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  183. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  184. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  185. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  186. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  187. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  188. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  189. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  190. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  191. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  192. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  193. labitur interea res et Babylonia fiunt
  194. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  195. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  196. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  197. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  198. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  199. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  200. eximia veste et victu convivia, ludi,
  201. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  202. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  203. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  204. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  205. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  206. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  207. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  208. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  209. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  210. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  211. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  212. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  213. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  214. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  215. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  216. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  217. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  218. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  219. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  220. et praetermittas animi vitia omnia primum
  221. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  222. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  223. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  224. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  225. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  226. atque alios alii inrident Veneremque suadent