De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  2. perturbari anima et corpus languescere possit,
  3. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  4. Principio externa corpus de parte necessum est,
  5. quoniam vicinum tangitur auris,
  6. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  7. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  8. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  9. interiorem etiam partem spirantibus
  10. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  11. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  12. perveniant plagae per parva foramina nobis
  13. corporis ad primas partis elementaque prima,
  14. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  15. conturbantur enim positurae principiorum
  16. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  17. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  18. pars etiam distracta per artus non queat esse
  19. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  20. inter enim saepit coetus natura viasque.
  21. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  22. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  23. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  24. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  25. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  26. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  27. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  28. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  29. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  30. corpora conturbant magno contusa labore.
  31. fit ratione eadem coniectus parte animai
  32. altior atque foras eiectus largior eius,
  33. et divisior inter se ac distractior intus.
  34. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  35. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  36. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  37. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  38. causidici causas agere et componere leges,
  39. induperatores pugnare ac proelia obire,
  40. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  41. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  42. semper et inventam patriis exponere chartis.
  43. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  44. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  45. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  46. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  47. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  48. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  49. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  50. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  51. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  52. cernere saltantis et mollia membra moventis
  53. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  54. auribus accipere et consessum cernere eundem
  55. scenaique simul varios splendere decores.
  56. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  57. et quibus in rebus consuerint esse operati
  58. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  59. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  60. in somnis sudare tamen spirareque semper
  61. et quasi de palma summas contendere viris
  62. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  63. venantumque canes in molli saepe quiete
  64. iactant crura tamen subito vocisque repente
  65. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  66. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  67. expergefactique secuntur inania saepe
  68. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  69. donec discussis redeant erroribus ad se.
  70. at consueta domi catulorum blanda propago
  71. discutere et corpus de terra corripere instant,
  72. iactant crura tamen subito vocisque repente
  73. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  74. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  75. expergefactique secuntur inania saepe
  76. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  77. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  78. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  79. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  80. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  81. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  82. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  83. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  84. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  85. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  86. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  87. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  88. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  89. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  90. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  91. indicioque sui facti persaepe fuere.
  92. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  93. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  94. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  95. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  96. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  97. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  98. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  99. somno devincti credunt se extollere vestem,
  100. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  101. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  102. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  103. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  104. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  105. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  106. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  107. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  108. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  109. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  110. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  111. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  112. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  113. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  114. per membra atque artus decedit corpore toto,
  115. in loca conveniens nervorum certa cietque
  116. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  117. inritata tument loca semine fitque voluntas
  118. eicere id quo se contendit dira lubido,
  119. incitat inritans loca turgida semine multo
  120. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  121. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  122. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  123. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  124. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  125. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  126. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  127. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  128. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  129. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  130. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  131. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  132. stillavit gutta et successit frigida cura;
  133. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  134. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  135. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  136. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  137. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  138. nec retinere semel conversum unius amore
  139. et servare sibi curam certumque dolorem;
  140. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  141. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  142. si non prima novis conturbes volnera plagis
  143. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  144. aut alio possis animi traducere motus.
  145. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  146. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  147. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  148. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  149. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  150. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  151. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  152. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  153. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  154. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  155. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  156. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  157. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  158. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  159. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.