De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde reconflari sensus per membra repente
  2. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  3. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  4. perturbari anima et corpus languescere possit,
  5. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  6. Principio externa corpus de parte necessum est,
  7. quoniam vicinum tangitur auris,
  8. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  9. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  10. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  11. interiorem etiam partem spirantibus
  12. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  13. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  14. perveniant plagae per parva foramina nobis
  15. corporis ad primas partis elementaque prima,
  16. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  17. conturbantur enim positurae principiorum
  18. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  19. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  20. pars etiam distracta per artus non queat esse
  21. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  22. inter enim saepit coetus natura viasque.
  23. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  24. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  25. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  26. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  27. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  28. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  29. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  30. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  31. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  32. corpora conturbant magno contusa labore.
  33. fit ratione eadem coniectus parte animai
  34. altior atque foras eiectus largior eius,
  35. et divisior inter se ac distractior intus.
  36. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  37. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  38. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  39. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  40. causidici causas agere et componere leges,
  41. induperatores pugnare ac proelia obire,
  42. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  43. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  44. semper et inventam patriis exponere chartis.
  45. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  46. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  47. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  48. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  49. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  50. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  51. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  52. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  53. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  54. cernere saltantis et mollia membra moventis
  55. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  56. auribus accipere et consessum cernere eundem
  57. scenaique simul varios splendere decores.
  58. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  59. et quibus in rebus consuerint esse operati
  60. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  61. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  62. in somnis sudare tamen spirareque semper
  63. et quasi de palma summas contendere viris
  64. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  65. venantumque canes in molli saepe quiete
  66. iactant crura tamen subito vocisque repente
  67. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  68. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  69. expergefactique secuntur inania saepe
  70. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  71. donec discussis redeant erroribus ad se.
  72. at consueta domi catulorum blanda propago
  73. discutere et corpus de terra corripere instant,
  74. iactant crura tamen subito vocisque repente
  75. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  76. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  77. expergefactique secuntur inania saepe
  78. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  79. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  80. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  81. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  82. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  83. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  84. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  85. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  86. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  87. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  88. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  89. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  90. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  91. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  92. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  93. indicioque sui facti persaepe fuere.
  94. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  95. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  96. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  97. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  98. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  99. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  100. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  101. somno devincti credunt se extollere vestem,
  102. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  103. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  104. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  105. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  106. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  107. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  108. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  109. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  110. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  111. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  112. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  113. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  114. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  115. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  116. per membra atque artus decedit corpore toto,
  117. in loca conveniens nervorum certa cietque
  118. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  119. inritata tument loca semine fitque voluntas
  120. eicere id quo se contendit dira lubido,
  121. incitat inritans loca turgida semine multo
  122. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  123. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  124. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  125. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  126. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  127. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  128. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  129. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  130. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  131. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  132. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  133. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  134. stillavit gutta et successit frigida cura;
  135. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  136. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  137. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  138. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  139. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  140. nec retinere semel conversum unius amore
  141. et servare sibi curam certumque dolorem;
  142. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  143. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  144. si non prima novis conturbes volnera plagis
  145. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  146. aut alio possis animi traducere motus.
  147. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  148. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  149. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  150. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  151. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  152. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  153. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  154. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  155. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  156. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  157. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  158. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  159. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  160. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  161. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  162. quod fieri contra totum natura repugnat;
  163. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  164. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  165. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  166. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  167. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  168. ex hominis vero facie pulchroque colore
  169. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  170. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  171. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  172. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  173. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  174. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  175. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  176. nec satiare queunt spectando corpora coram
  177. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  178. possunt errantes incerti corpore toto.
  179. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  180. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  181. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  182. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  183. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  184. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  185. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  186. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  187. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  188. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  189. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  190. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  191. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  192. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  193. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  194. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  195. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  196. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  197. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  198. labitur interea res et Babylonia fiunt
  199. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  200. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  201. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  202. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  203. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  204. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  205. eximia veste et victu convivia, ludi,
  206. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  207. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  208. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  209. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  210. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  211. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  212. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  213. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  214. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  215. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  216. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  217. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  218. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  219. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  220. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  221. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  222. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  223. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  224. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  225. et praetermittas animi vitia omnia primum
  226. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  227. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  228. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  229. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  230. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  231. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  232. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  233. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  234. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  235. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  236. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  237. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  238. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  239. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  240. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  241. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  242. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  243. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  244. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  245. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  246. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  247. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  248. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  249. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  250. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  251. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  252. floribus et sertis operit postisque superbos
  253. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  254. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  255. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  256. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  257. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  258. plus videat quam mortali concedere par est.
  259. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  260. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  261. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  262. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  263. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  264. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  265. praetermittere et humanis concedere rebus.
  266. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  267. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  268. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  269. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  270. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  271. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  272. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  273. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  274. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  275. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  276. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  277. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  278. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  279. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  280. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  281. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  282. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  283. Et commiscendo quom semine forte virilem
  284. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  285. tum similes matrum materno semine fiunt,
  286. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  287. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  288. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  289. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  290. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  291. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  292. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  293. possint et referant proavorum saepe figuras,
  294. propterea quia multa modis primordia multis
  295. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  296. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  297. inde Venus varia producit sorte figuras,
  298. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  299. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  300. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  301. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  302. maternoque mares existunt corpore creti;
  303. semper enim partus duplici de semine constat,
  304. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  305. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  306. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  307. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  308. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  309. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  310. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  311. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  312. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  313. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  314. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  315. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  316. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  317. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  318. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  319. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  320. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  321. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  322. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  323. atque alias alii complent magis ex aliisque
  324. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  325. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  326. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  327. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  328. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  329. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  330. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  331. usque adeo magni refert, ut semina possint
  332. seminibus commisceri genitaliter apta