De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  2. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  3. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  4. vis animae partimque foras eiecta recessit
  5. et partim contrusa magis concessit in altum;
  6. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  7. nam dubium non est, animai quin opera sit
  8. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  9. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  10. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  11. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  12. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  13. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  14. unde reconflari sensus per membra repente
  15. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  16. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  17. perturbari anima et corpus languescere possit,
  18. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  19. Principio externa corpus de parte necessum est,
  20. quoniam vicinum tangitur auris,
  21. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  22. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  23. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  24. interiorem etiam partem spirantibus
  25. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  26. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  27. perveniant plagae per parva foramina nobis
  28. corporis ad primas partis elementaque prima,
  29. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  30. conturbantur enim positurae principiorum
  31. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  32. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  33. pars etiam distracta per artus non queat esse
  34. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  35. inter enim saepit coetus natura viasque.
  36. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  37. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  38. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  39. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  40. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  41. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  42. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  43. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  44. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  45. corpora conturbant magno contusa labore.
  46. fit ratione eadem coniectus parte animai
  47. altior atque foras eiectus largior eius,
  48. et divisior inter se ac distractior intus.
  49. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  50. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  51. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  52. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  53. causidici causas agere et componere leges,
  54. induperatores pugnare ac proelia obire,
  55. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  56. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  57. semper et inventam patriis exponere chartis.
  58. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  59. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  60. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  61. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  62. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  63. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  64. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  65. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  66. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  67. cernere saltantis et mollia membra moventis
  68. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  69. auribus accipere et consessum cernere eundem
  70. scenaique simul varios splendere decores.
  71. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  72. et quibus in rebus consuerint esse operati
  73. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  74. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  75. in somnis sudare tamen spirareque semper
  76. et quasi de palma summas contendere viris
  77. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  78. venantumque canes in molli saepe quiete
  79. iactant crura tamen subito vocisque repente
  80. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  81. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  82. expergefactique secuntur inania saepe
  83. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  84. donec discussis redeant erroribus ad se.
  85. at consueta domi catulorum blanda propago
  86. discutere et corpus de terra corripere instant,
  87. iactant crura tamen subito vocisque repente
  88. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  89. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  90. expergefactique secuntur inania saepe
  91. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  92. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  93. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  94. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  95. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  96. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  97. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  98. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  99. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  100. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  101. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  102. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  103. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  104. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  105. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  106. indicioque sui facti persaepe fuere.
  107. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  108. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  109. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  110. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  111. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  112. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  113. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  114. somno devincti credunt se extollere vestem,
  115. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  116. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  117. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  118. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  119. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  120. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  121. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  122. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  123. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  124. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  125. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  126. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  127. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  128. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  129. per membra atque artus decedit corpore toto,
  130. in loca conveniens nervorum certa cietque
  131. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  132. inritata tument loca semine fitque voluntas
  133. eicere id quo se contendit dira lubido,
  134. incitat inritans loca turgida semine multo
  135. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  136. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  137. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  138. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  139. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  140. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  141. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  142. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  143. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  144. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  145. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  146. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  147. stillavit gutta et successit frigida cura;
  148. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  149. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  150. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  151. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  152. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  153. nec retinere semel conversum unius amore
  154. et servare sibi curam certumque dolorem;
  155. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  156. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  157. si non prima novis conturbes volnera plagis
  158. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  159. aut alio possis animi traducere motus.
  160. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  161. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  162. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  163. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  164. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  165. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  166. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  167. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  168. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  169. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  170. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  171. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  172. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  173. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  174. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  175. quod fieri contra totum natura repugnat;
  176. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  177. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  178. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  179. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  180. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  181. ex hominis vero facie pulchroque colore
  182. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  183. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  184. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  185. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  186. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  187. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  188. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  189. nec satiare queunt spectando corpora coram
  190. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  191. possunt errantes incerti corpore toto.
  192. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  193. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  194. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  195. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  196. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  197. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  198. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  199. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  200. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  201. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  202. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  203. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  204. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  205. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  206. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  207. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  208. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  209. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  210. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  211. labitur interea res et Babylonia fiunt
  212. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  213. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  214. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  215. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  216. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  217. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  218. eximia veste et victu convivia, ludi,
  219. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  220. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  221. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  222. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  223. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  224. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  225. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  226. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  227. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  228. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  229. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  230. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  231. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  232. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  233. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  234. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  235. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  236. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  237. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  238. et praetermittas animi vitia omnia primum
  239. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  240. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  241. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  242. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  243. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  244. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  245. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  246. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  247. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  248. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  249. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  250. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  251. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  252. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  253. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  254. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  255. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  256. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  257. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  258. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  259. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  260. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  261. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  262. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  263. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  264. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  265. floribus et sertis operit postisque superbos
  266. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  267. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  268. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  269. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  270. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  271. plus videat quam mortali concedere par est.
  272. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  273. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  274. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  275. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  276. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  277. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  278. praetermittere et humanis concedere rebus.
  279. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  280. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  281. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  282. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  283. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  284. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  285. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  286. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  287. natura et Venerem salientum laeta retractat.