De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  2. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  3. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  4. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  5. at contra tenuis summi membrana coloris
  6. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  7. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  8. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  9. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  10. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  11. exin imaginibus missis consistere eorum.
  12. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  13. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  14. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  15. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  16. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  17. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  18. nec ratione alia servari posse videntur,
  19. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  20. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  21. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  22. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  23. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  24. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  25. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  26. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  27. tertia pars nulla possit ratione videri.
  28. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  29. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  30. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  31. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  32. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  33. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  34. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  35. habrotonique graves et tristia centaurea,
  36. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  37. ---
  38. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  39. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  40. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  41. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  42. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  43. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  44. quae multis formata modis sublime feruntur,
  45. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  46. cernimus et mundi speciem violare serenam
  47. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  48. ora volare videntur et umbram ducere late,
  49. inter dum magni montes avolsaque saxa
  50. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  51. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  52. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  53. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  54. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  55. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  56. ---
  57. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  58. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  59. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  60. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  61. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  62. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  63. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  64. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  65. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  66. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  67. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  68. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  69. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  70. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  71. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  72. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  73. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  74. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  75. sic ab rebus item simili ratione necessest
  76. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  77. multa modis multis in cunctas undique partis;
  78. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  79. res ibi respondent simili forma atque colore.
  80. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  81. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  82. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  83. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  84. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  85. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  86. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  87. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  88. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  89. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  90. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  91. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  92. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  93. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  94. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  95. Principio persaepe levis res atque minutis
  96. corporibus factas celeris licet esse videre.
  97. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  98. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  99. quae quasi cuduntur perque intervallum
  100. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  101. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  102. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  103. qua propter simulacra pari ratione necessest
  104. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  105. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  106. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  107. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  108. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  109. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  110. et quasi permanare per intervallum.
  111. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  112. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  113. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  114. per totum caeli spatium diffundere sese
  115. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  116. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  117. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  118. quone vides citius debere et longius ire
  119. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  120. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  121. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  122. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  123. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  124. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  125. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  126. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  127. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  128. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  129. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  130. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  131. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  132. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  133. nec variae cessant voces volitare per auras.
  134. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  135. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  136. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  137. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  138. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  139. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  140. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  141. cernere odorari licet et sentire sonare.
  142. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  143. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  144. cernitur in luce et claro candore, necessest
  145. consimili causa tactum visumque moveri.
  146. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  147. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  148. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  149. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  150. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  151. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  152. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  153. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  154. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  155. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  156. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  157. efficit ut videamus et internoscere curat;
  158. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  159. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  160. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  161. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  162. propterea fit uti videamus quam procul absit
  163. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  164. et nostros oculos perterget longior aura,
  165. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  166. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  167. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  168. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  169. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  170. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  171. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  172. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  173. particulam venti sentire et frigoris eius,
  174. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  175. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  176. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  177. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  178. tangimus extremum saxi summumque colorem
  179. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  180. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  181. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  182. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  183. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  184. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  185. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  186. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  187. primus enim citra postes tum cernitur ,
  188. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  189. post extraria lux oculos perterget et
  190. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  191. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  192. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  193. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  194. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  195. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  196. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  197. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  198. atque alium prae se propellens volvit,
  199. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  200. distare ab speculo tantum semota videtur.
  201. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  202. ---
  203. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  204. binis quoniam res confit utraque.
  205. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  206. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  207. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  208. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  209. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  210. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  211. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  212. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  213. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  214. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  215. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  216. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  217. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  218. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  219. omnia per flexos aditus educta licebit
  220. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  221. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  222. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  223. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  224. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  225. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  226. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  227. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  228. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  229. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  230. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  231. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  232. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  233. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  234. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  235. omnia quandoquidem cogit natura referri
  236. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  237. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  238. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  239. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  240. per purum simulacra feruntur
  241. et feriunt oculos turbantia composituras.
  242. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  243. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  244. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  245. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  246. arquati, quia luroris de corpore eorum
  247. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  248. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  249. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  250. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  251. propterea quia, cum propior caliginis
  252. ater init oculos prior et possedit apertos,
  253. insequitur candens confestim lucidus ,
  254. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  255. illius; nam multis partibus hic est
  256. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  257. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  258. atque pate fecit, quas ante obsederat
  259. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  260. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  261. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  262. propterea quia posterior caliginis
  263. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  264. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  265. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  266. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  267. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  268. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  269. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  270. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  271. per multum quia dum simulacra feruntur,
  272. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  273. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  274. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  275. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  276. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  277. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  278. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  279. si credis privatum lumine posse
  280. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  281. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  282. id quod nos umbram perhibere .
  283. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  284. lumine privatur solis qua cumque meantes
  285. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  286. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  287. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  288. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  289. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  290. propterea facile et spoliatur lumine terra
  291. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  292. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  293. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri