De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  2. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  3. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  4. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  5. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  6. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  7. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  8. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  9. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  10. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  11. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  12. vis animae partimque foras eiecta recessit
  13. et partim contrusa magis concessit in altum;
  14. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  15. nam dubium non est, animai quin opera sit
  16. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  17. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  18. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  19. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  20. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  21. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  22. unde reconflari sensus per membra repente
  23. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  24. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  25. perturbari anima et corpus languescere possit,
  26. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  27. Principio externa corpus de parte necessum est,
  28. quoniam vicinum tangitur auris,
  29. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  30. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  31. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  32. interiorem etiam partem spirantibus
  33. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  34. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  35. perveniant plagae per parva foramina nobis
  36. corporis ad primas partis elementaque prima,
  37. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  38. conturbantur enim positurae principiorum
  39. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  40. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  41. pars etiam distracta per artus non queat esse
  42. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  43. inter enim saepit coetus natura viasque.
  44. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  45. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  46. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  47. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  48. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  49. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  50. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  51. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  52. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  53. corpora conturbant magno contusa labore.
  54. fit ratione eadem coniectus parte animai
  55. altior atque foras eiectus largior eius,
  56. et divisior inter se ac distractior intus.
  57. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  58. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  59. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  60. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  61. causidici causas agere et componere leges,
  62. induperatores pugnare ac proelia obire,
  63. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  64. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  65. semper et inventam patriis exponere chartis.
  66. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  67. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  68. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  69. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  70. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  71. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  72. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  73. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  74. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  75. cernere saltantis et mollia membra moventis
  76. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  77. auribus accipere et consessum cernere eundem
  78. scenaique simul varios splendere decores.
  79. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  80. et quibus in rebus consuerint esse operati
  81. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  82. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  83. in somnis sudare tamen spirareque semper
  84. et quasi de palma summas contendere viris
  85. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  86. venantumque canes in molli saepe quiete
  87. iactant crura tamen subito vocisque repente
  88. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  89. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  90. expergefactique secuntur inania saepe
  91. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  92. donec discussis redeant erroribus ad se.
  93. at consueta domi catulorum blanda propago
  94. discutere et corpus de terra corripere instant,
  95. iactant crura tamen subito vocisque repente
  96. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  97. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  98. expergefactique secuntur inania saepe
  99. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  100. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  101. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  102. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  103. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  104. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  105. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  106. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  107. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  108. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  109. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  110. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  111. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  112. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  113. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  114. indicioque sui facti persaepe fuere.
  115. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  116. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  117. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  118. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  119. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  120. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  121. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  122. somno devincti credunt se extollere vestem,
  123. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  124. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  125. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  126. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  127. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  128. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  129. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  130. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  131. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  132. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  133. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  134. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  135. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  136. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  137. per membra atque artus decedit corpore toto,
  138. in loca conveniens nervorum certa cietque
  139. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  140. inritata tument loca semine fitque voluntas
  141. eicere id quo se contendit dira lubido,
  142. incitat inritans loca turgida semine multo
  143. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  144. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  145. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  146. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  147. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  148. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  149. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  150. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  151. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  152. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  153. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  154. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  155. stillavit gutta et successit frigida cura;
  156. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  157. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  158. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  159. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  160. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  161. nec retinere semel conversum unius amore
  162. et servare sibi curam certumque dolorem;
  163. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  164. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  165. si non prima novis conturbes volnera plagis
  166. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  167. aut alio possis animi traducere motus.
  168. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  169. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  170. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  171. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  172. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  173. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  174. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  175. corporis et dentes inlidunt saepe labellis