De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et manus una regit quanto vis impete euntem
  2. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  3. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  4. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  5. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  6. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  7. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  8. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  9. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  10. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  11. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  12. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  13. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  14. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  15. vis animae partimque foras eiecta recessit
  16. et partim contrusa magis concessit in altum;
  17. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  18. nam dubium non est, animai quin opera sit
  19. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  20. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  21. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  22. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  23. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  24. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  25. unde reconflari sensus per membra repente
  26. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  27. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  28. perturbari anima et corpus languescere possit,
  29. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  30. Principio externa corpus de parte necessum est,
  31. quoniam vicinum tangitur auris,
  32. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  33. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  34. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  35. interiorem etiam partem spirantibus
  36. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  37. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  38. perveniant plagae per parva foramina nobis
  39. corporis ad primas partis elementaque prima,
  40. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  41. conturbantur enim positurae principiorum
  42. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  43. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  44. pars etiam distracta per artus non queat esse
  45. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  46. inter enim saepit coetus natura viasque.
  47. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  48. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  49. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  50. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  51. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  52. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  53. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  54. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  55. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  56. corpora conturbant magno contusa labore.
  57. fit ratione eadem coniectus parte animai
  58. altior atque foras eiectus largior eius,
  59. et divisior inter se ac distractior intus.
  60. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  61. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  62. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  63. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  64. causidici causas agere et componere leges,
  65. induperatores pugnare ac proelia obire,
  66. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  67. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  68. semper et inventam patriis exponere chartis.
  69. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  70. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  71. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  72. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  73. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  74. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  75. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  76. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  77. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  78. cernere saltantis et mollia membra moventis
  79. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  80. auribus accipere et consessum cernere eundem
  81. scenaique simul varios splendere decores.
  82. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  83. et quibus in rebus consuerint esse operati
  84. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  85. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  86. in somnis sudare tamen spirareque semper
  87. et quasi de palma summas contendere viris
  88. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  89. venantumque canes in molli saepe quiete
  90. iactant crura tamen subito vocisque repente
  91. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  92. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  93. expergefactique secuntur inania saepe
  94. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  95. donec discussis redeant erroribus ad se.
  96. at consueta domi catulorum blanda propago
  97. discutere et corpus de terra corripere instant,
  98. iactant crura tamen subito vocisque repente
  99. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  100. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  101. expergefactique secuntur inania saepe
  102. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  103. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  104. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  105. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  106. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  107. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  108. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  109. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  110. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  111. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  112. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  113. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  114. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  115. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  116. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  117. indicioque sui facti persaepe fuere.
  118. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  119. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  120. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  121. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  122. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  123. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  124. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  125. somno devincti credunt se extollere vestem,
  126. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  127. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  128. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  129. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  130. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  131. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  132. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  133. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  134. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  135. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  136. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  137. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  138. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  139. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  140. per membra atque artus decedit corpore toto,
  141. in loca conveniens nervorum certa cietque
  142. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  143. inritata tument loca semine fitque voluntas
  144. eicere id quo se contendit dira lubido,
  145. incitat inritans loca turgida semine multo
  146. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  147. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  148. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  149. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  150. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  151. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  152. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  153. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  154. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  155. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  156. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  157. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  158. stillavit gutta et successit frigida cura;
  159. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt