De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  2. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  3. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  4. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  5. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  6. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  7. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  8. trudit agens magnam magno molimine navem
  9. et manus una regit quanto vis impete euntem
  10. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  11. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  12. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  13. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  14. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  15. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  16. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  17. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  18. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  19. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  20. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  21. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  22. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  23. vis animae partimque foras eiecta recessit
  24. et partim contrusa magis concessit in altum;
  25. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  26. nam dubium non est, animai quin opera sit
  27. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  28. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  29. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  30. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  31. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  32. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  33. unde reconflari sensus per membra repente
  34. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  35. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  36. perturbari anima et corpus languescere possit,
  37. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  38. Principio externa corpus de parte necessum est,
  39. quoniam vicinum tangitur auris,
  40. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  41. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  42. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  43. interiorem etiam partem spirantibus
  44. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  45. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  46. perveniant plagae per parva foramina nobis
  47. corporis ad primas partis elementaque prima,
  48. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  49. conturbantur enim positurae principiorum
  50. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  51. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  52. pars etiam distracta per artus non queat esse
  53. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  54. inter enim saepit coetus natura viasque.
  55. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  56. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  57. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  58. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  59. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  60. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  61. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  62. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  63. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  64. corpora conturbant magno contusa labore.
  65. fit ratione eadem coniectus parte animai
  66. altior atque foras eiectus largior eius,
  67. et divisior inter se ac distractior intus.
  68. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  69. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  70. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  71. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  72. causidici causas agere et componere leges,
  73. induperatores pugnare ac proelia obire,
  74. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  75. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  76. semper et inventam patriis exponere chartis.
  77. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  78. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  79. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  80. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  81. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  82. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  83. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  84. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  85. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  86. cernere saltantis et mollia membra moventis
  87. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  88. auribus accipere et consessum cernere eundem
  89. scenaique simul varios splendere decores.
  90. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  91. et quibus in rebus consuerint esse operati
  92. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  93. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  94. in somnis sudare tamen spirareque semper
  95. et quasi de palma summas contendere viris
  96. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  97. venantumque canes in molli saepe quiete
  98. iactant crura tamen subito vocisque repente
  99. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  100. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  101. expergefactique secuntur inania saepe
  102. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  103. donec discussis redeant erroribus ad se.
  104. at consueta domi catulorum blanda propago
  105. discutere et corpus de terra corripere instant,
  106. iactant crura tamen subito vocisque repente
  107. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  108. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  109. expergefactique secuntur inania saepe
  110. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  111. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  112. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  113. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  114. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  115. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  116. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  117. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  118. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  119. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  120. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  121. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  122. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  123. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  124. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  125. indicioque sui facti persaepe fuere.
  126. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  127. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  128. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  129. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  130. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  131. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  132. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  133. somno devincti credunt se extollere vestem,
  134. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  135. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  136. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  137. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  138. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  139. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  140. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  141. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  142. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  143. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  144. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  145. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  146. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  147. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  148. per membra atque artus decedit corpore toto,
  149. in loca conveniens nervorum certa cietque
  150. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  151. inritata tument loca semine fitque voluntas
  152. eicere id quo se contendit dira lubido,
  153. incitat inritans loca turgida semine multo
  154. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  155. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  156. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  157. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  158. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  159. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  160. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  161. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  162. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  163. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  164. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  165. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  166. stillavit gutta et successit frigida cura;
  167. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  168. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  169. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  170. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  171. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  172. nec retinere semel conversum unius amore
  173. et servare sibi curam certumque dolorem;
  174. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  175. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  176. si non prima novis conturbes volnera plagis
  177. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  178. aut alio possis animi traducere motus.
  179. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  180. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  181. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  182. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  183. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  184. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  185. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  186. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  187. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  188. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  189. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  190. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  191. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  192. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  193. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  194. quod fieri contra totum natura repugnat;
  195. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  196. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  197. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  198. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  199. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  200. ex hominis vero facie pulchroque colore
  201. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  202. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  203. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  204. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  205. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  206. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  207. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  208. nec satiare queunt spectando corpora coram
  209. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  210. possunt errantes incerti corpore toto.
  211. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  212. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  213. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  214. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  215. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  216. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  217. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  218. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  219. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  220. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  221. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  222. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  223. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  224. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  225. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  226. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  227. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  228. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  229. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  230. labitur interea res et Babylonia fiunt
  231. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  232. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  233. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  234. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  235. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  236. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  237. eximia veste et victu convivia, ludi,
  238. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  239. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  240. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  241. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  242. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  243. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  244. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  245. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  246. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  247. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  248. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  249. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  250. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  251. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  252. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  253. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  254. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  255. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  256. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  257. et praetermittas animi vitia omnia primum
  258. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  259. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  260. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  261. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  262. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  263. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  264. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  265. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  266. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  267. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  268. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  269. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  270. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  271. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  272. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  273. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  274. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  275. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  276. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  277. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  278. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  279. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  280. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  281. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  282. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  283. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  284. floribus et sertis operit postisque superbos
  285. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  286. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  287. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  288. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  289. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  290. plus videat quam mortali concedere par est.
  291. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  292. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  293. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  294. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  295. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  296. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  297. praetermittere et humanis concedere rebus.
  298. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  299. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  300. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  301. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  302. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  303. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  304. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  305. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  306. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  307. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  308. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  309. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  310. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  311. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  312. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  313. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  314. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  315. Et commiscendo quom semine forte virilem
  316. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  317. tum similes matrum materno semine fiunt,
  318. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  319. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  320. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  321. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  322. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  323. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  324. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  325. possint et referant proavorum saepe figuras,
  326. propterea quia multa modis primordia multis
  327. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  328. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  329. inde Venus varia producit sorte figuras,
  330. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  331. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  332. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  333. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  334. maternoque mares existunt corpore creti;
  335. semper enim partus duplici de semine constat,
  336. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  337. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  338. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  339. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  340. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  341. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  342. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  343. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  344. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  345. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  346. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  347. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  348. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  349. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  350. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  351. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  352. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  353. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  354. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  355. atque alias alii complent magis ex aliisque
  356. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  357. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt