De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  2. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  3. per membra atque artus animai dissita vis est;
  4. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  5. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  6. paulatim moles protruditur atque movetur.
  7. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  8. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  9. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  10. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  11. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  12. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  13. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  14. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  15. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  16. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  17. trudit agens magnam magno molimine navem
  18. et manus una regit quanto vis impete euntem
  19. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  20. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  21. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  22. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  23. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  24. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  25. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  26. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  27. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  28. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  29. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  30. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  31. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  32. vis animae partimque foras eiecta recessit
  33. et partim contrusa magis concessit in altum;
  34. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  35. nam dubium non est, animai quin opera sit
  36. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  37. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  38. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  39. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  40. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  41. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  42. unde reconflari sensus per membra repente
  43. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  44. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  45. perturbari anima et corpus languescere possit,
  46. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  47. Principio externa corpus de parte necessum est,
  48. quoniam vicinum tangitur auris,
  49. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  50. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  51. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  52. interiorem etiam partem spirantibus
  53. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  54. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  55. perveniant plagae per parva foramina nobis
  56. corporis ad primas partis elementaque prima,
  57. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  58. conturbantur enim positurae principiorum
  59. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  60. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  61. pars etiam distracta per artus non queat esse
  62. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  63. inter enim saepit coetus natura viasque.
  64. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  65. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  66. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  67. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  68. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  69. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  70. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  71. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  72. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  73. corpora conturbant magno contusa labore.
  74. fit ratione eadem coniectus parte animai
  75. altior atque foras eiectus largior eius,
  76. et divisior inter se ac distractior intus.
  77. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  78. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  79. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  80. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  81. causidici causas agere et componere leges,
  82. induperatores pugnare ac proelia obire,
  83. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  84. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  85. semper et inventam patriis exponere chartis.
  86. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  87. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  88. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  89. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  90. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  91. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  92. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  93. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  94. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  95. cernere saltantis et mollia membra moventis
  96. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  97. auribus accipere et consessum cernere eundem
  98. scenaique simul varios splendere decores.
  99. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  100. et quibus in rebus consuerint esse operati
  101. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  102. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  103. in somnis sudare tamen spirareque semper
  104. et quasi de palma summas contendere viris
  105. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  106. venantumque canes in molli saepe quiete
  107. iactant crura tamen subito vocisque repente
  108. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  109. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  110. expergefactique secuntur inania saepe
  111. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  112. donec discussis redeant erroribus ad se.
  113. at consueta domi catulorum blanda propago
  114. discutere et corpus de terra corripere instant,
  115. iactant crura tamen subito vocisque repente
  116. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  117. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  118. expergefactique secuntur inania saepe
  119. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  120. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  121. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  122. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  123. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  124. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  125. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  126. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  127. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  128. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  129. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  130. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  131. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  132. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  133. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  134. indicioque sui facti persaepe fuere.
  135. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  136. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  137. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  138. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  139. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  140. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  141. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  142. somno devincti credunt se extollere vestem,
  143. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  144. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  145. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  146. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  147. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  148. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  149. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  150. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  151. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  152. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  153. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  154. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  155. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  156. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  157. per membra atque artus decedit corpore toto,
  158. in loca conveniens nervorum certa cietque
  159. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  160. inritata tument loca semine fitque voluntas
  161. eicere id quo se contendit dira lubido,
  162. incitat inritans loca turgida semine multo
  163. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  164. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  165. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  166. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  167. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  168. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  169. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  170. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  171. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  172. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  173. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  174. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  175. stillavit gutta et successit frigida cura;
  176. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  177. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  178. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  179. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  180. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  181. nec retinere semel conversum unius amore
  182. et servare sibi curam certumque dolorem;
  183. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  184. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  185. si non prima novis conturbes volnera plagis
  186. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  187. aut alio possis animi traducere motus.
  188. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  189. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  190. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  191. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  192. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  193. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  194. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  195. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  196. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  197. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  198. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  199. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  200. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  201. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  202. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  203. quod fieri contra totum natura repugnat;
  204. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  205. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  206. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  207. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  208. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  209. ex hominis vero facie pulchroque colore
  210. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  211. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  212. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  213. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  214. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  215. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  216. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  217. nec satiare queunt spectando corpora coram
  218. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  219. possunt errantes incerti corpore toto.
  220. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  221. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  222. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  223. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  224. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  225. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt