De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  2. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  3. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  4. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  5. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  6. dico animo nostro primum simulacra meandi
  7. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  8. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  9. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  10. id quod providet, illius rei constat imago,
  11. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  12. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  13. per membra atque artus animai dissita vis est;
  14. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  15. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  16. paulatim moles protruditur atque movetur.
  17. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  18. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  19. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  20. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  21. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  22. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  23. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  24. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  25. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  26. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  27. trudit agens magnam magno molimine navem
  28. et manus una regit quanto vis impete euntem
  29. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  30. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  31. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  32. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  33. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  34. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  35. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  36. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  37. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  38. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  39. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  40. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  41. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  42. vis animae partimque foras eiecta recessit
  43. et partim contrusa magis concessit in altum;
  44. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  45. nam dubium non est, animai quin opera sit
  46. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  47. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  48. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  49. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  50. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  51. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  52. unde reconflari sensus per membra repente
  53. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  54. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  55. perturbari anima et corpus languescere possit,
  56. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  57. Principio externa corpus de parte necessum est,
  58. quoniam vicinum tangitur auris,
  59. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  60. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  61. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  62. interiorem etiam partem spirantibus
  63. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  64. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  65. perveniant plagae per parva foramina nobis
  66. corporis ad primas partis elementaque prima,
  67. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  68. conturbantur enim positurae principiorum
  69. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  70. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  71. pars etiam distracta per artus non queat esse
  72. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  73. inter enim saepit coetus natura viasque.
  74. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  75. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  76. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  77. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  78. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  79. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  80. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  81. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  82. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  83. corpora conturbant magno contusa labore.
  84. fit ratione eadem coniectus parte animai
  85. altior atque foras eiectus largior eius,
  86. et divisior inter se ac distractior intus.
  87. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  88. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  89. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  90. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  91. causidici causas agere et componere leges,
  92. induperatores pugnare ac proelia obire,
  93. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  94. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  95. semper et inventam patriis exponere chartis.
  96. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  97. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  98. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  99. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  100. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  101. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  102. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  103. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  104. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  105. cernere saltantis et mollia membra moventis
  106. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  107. auribus accipere et consessum cernere eundem
  108. scenaique simul varios splendere decores.
  109. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  110. et quibus in rebus consuerint esse operati
  111. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  112. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  113. in somnis sudare tamen spirareque semper
  114. et quasi de palma summas contendere viris
  115. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  116. venantumque canes in molli saepe quiete
  117. iactant crura tamen subito vocisque repente
  118. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  119. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  120. expergefactique secuntur inania saepe
  121. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  122. donec discussis redeant erroribus ad se.
  123. at consueta domi catulorum blanda propago
  124. discutere et corpus de terra corripere instant,
  125. iactant crura tamen subito vocisque repente
  126. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  127. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  128. expergefactique secuntur inania saepe
  129. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  130. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  131. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  132. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  133. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  134. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  135. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  136. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  137. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  138. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  139. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  140. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  141. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  142. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  143. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  144. indicioque sui facti persaepe fuere.
  145. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  146. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  147. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  148. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  149. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  150. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  151. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  152. somno devincti credunt se extollere vestem,
  153. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  154. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  155. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  156. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  157. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  158. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  159. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  160. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  161. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  162. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  163. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  164. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  165. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  166. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  167. per membra atque artus decedit corpore toto,
  168. in loca conveniens nervorum certa cietque
  169. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  170. inritata tument loca semine fitque voluntas
  171. eicere id quo se contendit dira lubido,
  172. incitat inritans loca turgida semine multo
  173. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  174. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  175. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,