De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  2. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  3. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  4. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  5. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  6. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  7. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  8. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  9. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  10. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  11. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  12. dico animo nostro primum simulacra meandi
  13. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  14. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  15. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  16. id quod providet, illius rei constat imago,
  17. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  18. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  19. per membra atque artus animai dissita vis est;
  20. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  21. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  22. paulatim moles protruditur atque movetur.
  23. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  24. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  25. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  26. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  27. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  28. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  29. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  30. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  31. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  32. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  33. trudit agens magnam magno molimine navem
  34. et manus una regit quanto vis impete euntem
  35. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  36. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  37. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  38. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  39. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  40. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  41. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  42. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  43. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  44. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  45. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  46. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  47. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  48. vis animae partimque foras eiecta recessit
  49. et partim contrusa magis concessit in altum;
  50. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  51. nam dubium non est, animai quin opera sit
  52. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  53. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  54. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  55. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  56. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  57. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  58. unde reconflari sensus per membra repente
  59. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  60. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  61. perturbari anima et corpus languescere possit,
  62. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  63. Principio externa corpus de parte necessum est,
  64. quoniam vicinum tangitur auris,
  65. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  66. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  67. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  68. interiorem etiam partem spirantibus
  69. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  70. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  71. perveniant plagae per parva foramina nobis
  72. corporis ad primas partis elementaque prima,
  73. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  74. conturbantur enim positurae principiorum
  75. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  76. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  77. pars etiam distracta per artus non queat esse
  78. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  79. inter enim saepit coetus natura viasque.
  80. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  81. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  82. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  83. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  84. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  85. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  86. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  87. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  88. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  89. corpora conturbant magno contusa labore.
  90. fit ratione eadem coniectus parte animai
  91. altior atque foras eiectus largior eius,
  92. et divisior inter se ac distractior intus.
  93. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  94. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  95. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  96. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  97. causidici causas agere et componere leges,
  98. induperatores pugnare ac proelia obire,
  99. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  100. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  101. semper et inventam patriis exponere chartis.
  102. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  103. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  104. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  105. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  106. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  107. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  108. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  109. per multos itaque illa dies eadem obversantur