De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  2. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  3. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  4. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  5. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  6. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  7. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  8. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  9. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  10. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  11. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  12. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  13. dico animo nostro primum simulacra meandi
  14. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  15. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  16. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  17. id quod providet, illius rei constat imago,
  18. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  19. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  20. per membra atque artus animai dissita vis est;
  21. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  22. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  23. paulatim moles protruditur atque movetur.
  24. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  25. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  26. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  27. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  28. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  29. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  30. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  31. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  32. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  33. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  34. trudit agens magnam magno molimine navem
  35. et manus una regit quanto vis impete euntem
  36. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  37. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  38. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  39. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  40. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  41. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  42. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  43. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  44. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  45. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  46. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  47. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  48. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  49. vis animae partimque foras eiecta recessit
  50. et partim contrusa magis concessit in altum;
  51. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  52. nam dubium non est, animai quin opera sit
  53. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  54. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  55. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  56. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  57. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  58. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  59. unde reconflari sensus per membra repente
  60. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  61. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  62. perturbari anima et corpus languescere possit,
  63. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  64. Principio externa corpus de parte necessum est,
  65. quoniam vicinum tangitur auris,
  66. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  67. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  68. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  69. interiorem etiam partem spirantibus
  70. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  71. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  72. perveniant plagae per parva foramina nobis
  73. corporis ad primas partis elementaque prima,
  74. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  75. conturbantur enim positurae principiorum
  76. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  77. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  78. pars etiam distracta per artus non queat esse
  79. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  80. inter enim saepit coetus natura viasque.
  81. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  82. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  83. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  84. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  85. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  86. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  87. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  88. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  89. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  90. corpora conturbant magno contusa labore.
  91. fit ratione eadem coniectus parte animai
  92. altior atque foras eiectus largior eius,
  93. et divisior inter se ac distractior intus.
  94. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  95. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  96. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  97. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  98. causidici causas agere et componere leges,
  99. induperatores pugnare ac proelia obire,
  100. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  101. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  102. semper et inventam patriis exponere chartis.
  103. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  104. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  105. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  106. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  107. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  108. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  109. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  110. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  111. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  112. cernere saltantis et mollia membra moventis
  113. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  114. auribus accipere et consessum cernere eundem
  115. scenaique simul varios splendere decores.
  116. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  117. et quibus in rebus consuerint esse operati
  118. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  119. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  120. in somnis sudare tamen spirareque semper
  121. et quasi de palma summas contendere viris
  122. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  123. venantumque canes in molli saepe quiete
  124. iactant crura tamen subito vocisque repente
  125. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  126. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  127. expergefactique secuntur inania saepe
  128. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  129. donec discussis redeant erroribus ad se.
  130. at consueta domi catulorum blanda propago
  131. discutere et corpus de terra corripere instant,
  132. iactant crura tamen subito vocisque repente
  133. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  134. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  135. expergefactique secuntur inania saepe
  136. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  137. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  138. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  139. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  140. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  141. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  142. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  143. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  144. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  145. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  146. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  147. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  148. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  149. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  150. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  151. indicioque sui facti persaepe fuere.
  152. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  153. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  154. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  155. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  156. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  157. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  158. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  159. somno devincti credunt se extollere vestem,
  160. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  161. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  162. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  163. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  164. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,