De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  2. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  3. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  4. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  5. et recreet vires inter datus, atque patentem
  6. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  7. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  8. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  9. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  10. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  11. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  12. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  13. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  14. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  15. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  16. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  17. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  18. dico animo nostro primum simulacra meandi
  19. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  20. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  21. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  22. id quod providet, illius rei constat imago,
  23. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  24. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  25. per membra atque artus animai dissita vis est;
  26. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  27. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  28. paulatim moles protruditur atque movetur.
  29. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  30. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  31. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  32. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  33. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  34. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  35. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  36. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  37. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  38. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  39. trudit agens magnam magno molimine navem
  40. et manus una regit quanto vis impete euntem
  41. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  42. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  43. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  44. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  45. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  46. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  47. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  48. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  49. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  50. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  51. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  52. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  53. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  54. vis animae partimque foras eiecta recessit
  55. et partim contrusa magis concessit in altum;
  56. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  57. nam dubium non est, animai quin opera sit
  58. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  59. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  60. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  61. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  62. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  63. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  64. unde reconflari sensus per membra repente
  65. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  66. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  67. perturbari anima et corpus languescere possit,
  68. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  69. Principio externa corpus de parte necessum est,
  70. quoniam vicinum tangitur auris,
  71. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  72. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  73. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  74. interiorem etiam partem spirantibus
  75. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  76. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  77. perveniant plagae per parva foramina nobis
  78. corporis ad primas partis elementaque prima,
  79. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  80. conturbantur enim positurae principiorum
  81. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  82. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  83. pars etiam distracta per artus non queat esse
  84. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  85. inter enim saepit coetus natura viasque.
  86. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  87. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  88. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  89. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  90. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  91. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  92. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  93. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  94. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  95. corpora conturbant magno contusa labore.
  96. fit ratione eadem coniectus parte animai
  97. altior atque foras eiectus largior eius,
  98. et divisior inter se ac distractior intus.
  99. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret