De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  2. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  3. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  4. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  5. et recreet vires inter datus, atque patentem
  6. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  7. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  8. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  9. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  10. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  11. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  12. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  13. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  14. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  15. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  16. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  17. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  18. dico animo nostro primum simulacra meandi
  19. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  20. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  21. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  22. id quod providet, illius rei constat imago,
  23. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  24. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  25. per membra atque artus animai dissita vis est;
  26. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  27. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  28. paulatim moles protruditur atque movetur.
  29. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  30. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  31. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  32. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  33. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  34. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  35. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  36. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  37. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  38. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  39. trudit agens magnam magno molimine navem
  40. et manus una regit quanto vis impete euntem
  41. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  42. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  43. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  44. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  45. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  46. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  47. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  48. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  49. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  50. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  51. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  52. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  53. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  54. vis animae partimque foras eiecta recessit
  55. et partim contrusa magis concessit in altum;
  56. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  57. nam dubium non est, animai quin opera sit
  58. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  59. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  60. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  61. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  62. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  63. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  64. unde reconflari sensus per membra repente
  65. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  66. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  67. perturbari anima et corpus languescere possit,
  68. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  69. Principio externa corpus de parte necessum est,
  70. quoniam vicinum tangitur auris,
  71. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  72. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  73. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  74. interiorem etiam partem spirantibus
  75. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  76. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  77. perveniant plagae per parva foramina nobis
  78. corporis ad primas partis elementaque prima,
  79. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  80. conturbantur enim positurae principiorum
  81. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  82. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  83. pars etiam distracta per artus non queat esse
  84. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  85. inter enim saepit coetus natura viasque.
  86. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  87. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  88. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  89. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  90. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  91. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  92. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  93. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  94. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  95. corpora conturbant magno contusa labore.
  96. fit ratione eadem coniectus parte animai
  97. altior atque foras eiectus largior eius,
  98. et divisior inter se ac distractior intus.
  99. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  100. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  101. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  102. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  103. causidici causas agere et componere leges,
  104. induperatores pugnare ac proelia obire,
  105. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  106. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  107. semper et inventam patriis exponere chartis.
  108. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  109. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  110. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  111. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  112. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  113. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  114. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  115. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  116. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  117. cernere saltantis et mollia membra moventis
  118. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  119. auribus accipere et consessum cernere eundem
  120. scenaique simul varios splendere decores.
  121. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  122. et quibus in rebus consuerint esse operati
  123. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  124. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  125. in somnis sudare tamen spirareque semper
  126. et quasi de palma summas contendere viris
  127. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  128. venantumque canes in molli saepe quiete
  129. iactant crura tamen subito vocisque repente
  130. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  131. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  132. expergefactique secuntur inania saepe
  133. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  134. donec discussis redeant erroribus ad se.
  135. at consueta domi catulorum blanda propago
  136. discutere et corpus de terra corripere instant,
  137. iactant crura tamen subito vocisque repente
  138. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  139. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  140. expergefactique secuntur inania saepe
  141. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  142. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  143. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  144. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  145. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  146. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  147. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  148. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  149. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  150. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  151. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  152. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  153. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  154. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  155. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  156. indicioque sui facti persaepe fuere.
  157. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  158. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  159. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  160. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  161. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  162. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  163. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  164. somno devincti credunt se extollere vestem,
  165. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  166. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  167. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  168. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  169. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  170. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  171. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  172. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  173. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  174. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  175. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  176. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  177. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  178. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  179. per membra atque artus decedit corpore toto,
  180. in loca conveniens nervorum certa cietque
  181. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  182. inritata tument loca semine fitque voluntas
  183. eicere id quo se contendit dira lubido,
  184. incitat inritans loca turgida semine multo
  185. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  186. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  187. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  188. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  189. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  190. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  191. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  192. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  193. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  194. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  195. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  196. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  197. stillavit gutta et successit frigida cura;
  198. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  199. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  200. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  201. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  202. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  203. nec retinere semel conversum unius amore
  204. et servare sibi curam certumque dolorem;
  205. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  206. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  207. si non prima novis conturbes volnera plagis
  208. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  209. aut alio possis animi traducere motus.
  210. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  211. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  212. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  213. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  214. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  215. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  216. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  217. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  218. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  219. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  220. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  221. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  222. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  223. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  224. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  225. quod fieri contra totum natura repugnat;
  226. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  227. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  228. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  229. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  230. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  231. ex hominis vero facie pulchroque colore
  232. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  233. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  234. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  235. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  236. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  237. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  238. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  239. nec satiare queunt spectando corpora coram
  240. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  241. possunt errantes incerti corpore toto.
  242. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  243. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  244. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  245. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  246. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  247. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  248. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  249. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  250. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  251. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  252. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  253. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  254. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  255. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  256. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  257. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  258. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  259. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  260. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  261. labitur interea res et Babylonia fiunt
  262. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  263. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  264. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  265. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  266. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  267. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  268. eximia veste et victu convivia, ludi,
  269. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  270. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  271. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  272. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  273. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  274. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  275. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  276. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  277. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  278. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  279. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  280. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  281. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  282. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  283. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  284. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  285. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  286. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  287. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  288. et praetermittas animi vitia omnia primum
  289. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  290. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  291. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  292. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  293. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  294. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  295. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  296. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  297. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  298. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  299. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  300. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  301. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  302. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  303. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  304. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  305. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  306. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  307. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  308. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  309. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  310. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  311. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  312. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  313. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  314. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  315. floribus et sertis operit postisque superbos
  316. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  317. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  318. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  319. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  320. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  321. plus videat quam mortali concedere par est.
  322. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  323. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  324. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  325. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  326. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  327. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  328. praetermittere et humanis concedere rebus.
  329. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  330. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  331. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  332. nam facit ex animo saepe et communia quaerens