De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  2. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  3. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  4. quae volgo volitant subtili praedita filo
  5. nec singillatim possunt secreta videri.
  6. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  7. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  8. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  9. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  10. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  11. at contra tenuis summi membrana coloris
  12. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  13. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  14. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  15. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  16. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  17. exin imaginibus missis consistere eorum.
  18. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  19. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  20. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  21. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  22. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  23. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  24. nec ratione alia servari posse videntur,
  25. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  26. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  27. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  28. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  29. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  30. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  31. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  32. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  33. tertia pars nulla possit ratione videri.
  34. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  35. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  36. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  37. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  38. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  39. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  40. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  41. habrotonique graves et tristia centaurea,
  42. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  43. ---
  44. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  45. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  46. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  47. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  48. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  49. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  50. quae multis formata modis sublime feruntur,
  51. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  52. cernimus et mundi speciem violare serenam
  53. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  54. ora volare videntur et umbram ducere late,
  55. inter dum magni montes avolsaque saxa
  56. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  57. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  58. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  59. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  60. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  61. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  62. ---
  63. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  64. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  65. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  66. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  67. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  68. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  69. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  70. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  71. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  72. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  73. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  74. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  75. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  76. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  77. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  78. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  79. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  80. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  81. sic ab rebus item simili ratione necessest
  82. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  83. multa modis multis in cunctas undique partis;
  84. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  85. res ibi respondent simili forma atque colore.
  86. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  87. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  88. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  89. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  90. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  91. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  92. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  93. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  94. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  95. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  96. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  97. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  98. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  99. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  100. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  101. Principio persaepe levis res atque minutis
  102. corporibus factas celeris licet esse videre.
  103. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  104. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  105. quae quasi cuduntur perque intervallum
  106. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  107. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  108. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  109. qua propter simulacra pari ratione necessest
  110. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  111. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  112. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  113. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  114. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  115. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  116. et quasi permanare per intervallum.
  117. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  118. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  119. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  120. per totum caeli spatium diffundere sese
  121. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  122. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  123. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  124. quone vides citius debere et longius ire
  125. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  126. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  127. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  128. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  129. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  130. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  131. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  132. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  133. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  134. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  135. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  136. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  137. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  138. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  139. nec variae cessant voces volitare per auras.
  140. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  141. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  142. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  143. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  144. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  145. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  146. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  147. cernere odorari licet et sentire sonare.
  148. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  149. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  150. cernitur in luce et claro candore, necessest
  151. consimili causa tactum visumque moveri.
  152. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  153. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  154. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  155. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  156. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  157. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  158. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  159. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  160. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  161. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  162. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  163. efficit ut videamus et internoscere curat;
  164. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  165. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  166. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  167. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  168. propterea fit uti videamus quam procul absit
  169. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  170. et nostros oculos perterget longior aura,
  171. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  172. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  173. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  174. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  175. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  176. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  177. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  178. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  179. particulam venti sentire et frigoris eius,
  180. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  181. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  182. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  183. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  184. tangimus extremum saxi summumque colorem
  185. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  186. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  187. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  188. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  189. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  190. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  191. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  192. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  193. primus enim citra postes tum cernitur ,
  194. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  195. post extraria lux oculos perterget et
  196. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  197. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  198. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  199. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  200. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  201. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  202. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  203. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  204. atque alium prae se propellens volvit,
  205. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  206. distare ab speculo tantum semota videtur.
  207. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  208. ---
  209. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  210. binis quoniam res confit utraque.
  211. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  212. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  213. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  214. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  215. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  216. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  217. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  218. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  219. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  220. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  221. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  222. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  223. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  224. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  225. omnia per flexos aditus educta licebit
  226. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  227. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  228. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  229. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  230. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  231. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  232. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  233. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  234. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  235. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  236. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  237. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  238. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  239. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  240. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  241. omnia quandoquidem cogit natura referri
  242. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  243. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  244. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  245. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  246. per purum simulacra feruntur
  247. et feriunt oculos turbantia composituras.
  248. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  249. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  250. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  251. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  252. arquati, quia luroris de corpore eorum
  253. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  254. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  255. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  256. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  257. propterea quia, cum propior caliginis
  258. ater init oculos prior et possedit apertos,
  259. insequitur candens confestim lucidus ,
  260. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  261. illius; nam multis partibus hic est
  262. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  263. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  264. atque pate fecit, quas ante obsederat
  265. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  266. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  267. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  268. propterea quia posterior caliginis
  269. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  270. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  271. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  272. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  273. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  274. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  275. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  276. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  277. per multum quia dum simulacra feruntur,
  278. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  279. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  280. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  281. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  282. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  283. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  284. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  285. si credis privatum lumine posse
  286. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  287. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  288. id quod nos umbram perhibere .
  289. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  290. lumine privatur solis qua cumque meantes
  291. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  292. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  293. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  294. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  295. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  296. propterea facile et spoliatur lumine terra
  297. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  298. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  299. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  300. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  301. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  302. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  303. hoc animi demum ratio discernere debet,
  304. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  305. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  306. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  307. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  308. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  309. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  310. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  311. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  312. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  313. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  314. solque pari ratione manere et luna videtur
  315. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  316. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  317. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  318. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  319. atria versari et circum cursare columnae
  320. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  321. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  322. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  323. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  324. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  325. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  326. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  327. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  328. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  329. inter eos solemque iacent immania ponti
  330. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  331. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  332. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  333. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  334. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  335. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  336. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  337. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  338. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  339. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  340. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  341. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  342. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  343. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  344. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  345. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  346. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  347. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  348. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  349. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  350. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  351. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  352. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  353. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  354. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  355. at maris ignaris in portu clauda videntur
  356. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  357. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  358. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  359. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  360. omnia converti sursumque supina reverti
  361. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  362. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  363. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  364. labier adversum nimbos atque ire superne
  365. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  366. At si forte oculo manus uni subdita supter
  367. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  368. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  369. bina lucernarum florentia lumina flammis
  370. binaque per totas aedis geminare supellex
  371. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  372. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  373. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  374. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  375. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  376. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  377. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  378. mutare et campos pedibus transire videmur,
  379. et sonitus audire, severa silentia noctis
  380. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  381. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  382. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  383. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  384. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  385. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  386. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  387. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  388. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  389. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.