De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra conferre manu certamina pugnae
  2. et lacerare artus foedareque membra cruore
  3. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  4. et volnus vitare prius natura
  5. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  6. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  7. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  8. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  9. haec igitur possunt utendi cognita causa
  10. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  11. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  12. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  13. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  14. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  15. utilitatis ob officium potuisse creari.
  16. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  17. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  18. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  19. multa modis multis docui, sed plurima debent
  20. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  21. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  22. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  23. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  24. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  25. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  26. et recreet vires inter datus, atque patentem
  27. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  28. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  29. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  30. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  31. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  32. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  33. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  34. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  35. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  36. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  37. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  38. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  39. dico animo nostro primum simulacra meandi
  40. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  41. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  42. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  43. id quod providet, illius rei constat imago,
  44. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  45. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  46. per membra atque artus animai dissita vis est;
  47. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  48. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  49. paulatim moles protruditur atque movetur.
  50. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  51. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  52. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  53. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  54. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  55. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  56. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  57. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  58. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  59. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  60. trudit agens magnam magno molimine navem
  61. et manus una regit quanto vis impete euntem
  62. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  63. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  64. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  65. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  66. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  67. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  68. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  69. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  70. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  71. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  72. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  73. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  74. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  75. vis animae partimque foras eiecta recessit
  76. et partim contrusa magis concessit in altum;
  77. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  78. nam dubium non est, animai quin opera sit
  79. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  80. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  81. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  82. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  83. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  84. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  85. unde reconflari sensus per membra repente
  86. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  87. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  88. perturbari anima et corpus languescere possit,
  89. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  90. Principio externa corpus de parte necessum est,
  91. quoniam vicinum tangitur auris,
  92. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  93. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  94. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  95. interiorem etiam partem spirantibus
  96. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  97. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  98. perveniant plagae per parva foramina nobis
  99. corporis ad primas partis elementaque prima,
  100. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  101. conturbantur enim positurae principiorum
  102. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  103. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  104. pars etiam distracta per artus non queat esse
  105. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  106. inter enim saepit coetus natura viasque.
  107. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  108. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  109. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  110. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  111. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  112. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  113. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  114. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  115. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  116. corpora conturbant magno contusa labore.
  117. fit ratione eadem coniectus parte animai
  118. altior atque foras eiectus largior eius,
  119. et divisior inter se ac distractior intus.
  120. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  121. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  122. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  123. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  124. causidici causas agere et componere leges,
  125. induperatores pugnare ac proelia obire,
  126. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  127. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  128. semper et inventam patriis exponere chartis.
  129. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  130. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  131. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  132. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  133. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  134. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  135. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  136. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  137. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  138. cernere saltantis et mollia membra moventis
  139. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  140. auribus accipere et consessum cernere eundem
  141. scenaique simul varios splendere decores.
  142. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  143. et quibus in rebus consuerint esse operati
  144. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  145. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  146. in somnis sudare tamen spirareque semper
  147. et quasi de palma summas contendere viris
  148. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  149. venantumque canes in molli saepe quiete
  150. iactant crura tamen subito vocisque repente
  151. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  152. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  153. expergefactique secuntur inania saepe
  154. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  155. donec discussis redeant erroribus ad se.
  156. at consueta domi catulorum blanda propago
  157. discutere et corpus de terra corripere instant,
  158. iactant crura tamen subito vocisque repente
  159. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  160. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  161. expergefactique secuntur inania saepe
  162. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  163. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  164. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  165. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  166. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  167. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  168. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  169. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  170. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  171. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  172. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  173. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  174. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  175. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  176. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  177. indicioque sui facti persaepe fuere.
  178. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  179. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  180. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  181. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  182. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  183. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  184. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  185. somno devincti credunt se extollere vestem,
  186. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  187. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  188. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  189. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  190. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  191. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  192. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  193. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  194. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  195. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  196. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  197. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  198. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  199. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  200. per membra atque artus decedit corpore toto,
  201. in loca conveniens nervorum certa cietque
  202. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  203. inritata tument loca semine fitque voluntas
  204. eicere id quo se contendit dira lubido,
  205. incitat inritans loca turgida semine multo
  206. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  207. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  208. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  209. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  210. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  211. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  212. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  213. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  214. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  215. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  216. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  217. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  218. stillavit gutta et successit frigida cura;
  219. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  220. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  221. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  222. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  223. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  224. nec retinere semel conversum unius amore
  225. et servare sibi curam certumque dolorem;
  226. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  227. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  228. si non prima novis conturbes volnera plagis
  229. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  230. aut alio possis animi traducere motus.
  231. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  232. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  233. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  234. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  235. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  236. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  237. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem