De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  2. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  3. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  4. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  5. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  6. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  7. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  8. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  9. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  10. Illud in his rebus vitium vehementer
  11. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  12. lumina ne facias oculorum clara creata,
  13. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  14. proceros passus, ideo fastigia posse
  15. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  16. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  17. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  18. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  19. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  20. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  21. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  22. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  23. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  24. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  25. sed potius longe linguae praecessit origo
  26. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  27. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  28. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  29. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  30. at contra conferre manu certamina pugnae
  31. et lacerare artus foedareque membra cruore
  32. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  33. et volnus vitare prius natura
  34. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  35. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  36. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  37. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  38. haec igitur possunt utendi cognita causa
  39. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  40. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  41. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  42. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  43. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  44. utilitatis ob officium potuisse creari.
  45. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  46. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  47. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  48. multa modis multis docui, sed plurima debent
  49. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  50. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  51. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  52. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  53. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  54. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  55. et recreet vires inter datus, atque patentem
  56. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  57. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  58. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  59. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  60. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  61. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  62. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  63. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  64. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  65. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  66. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  67. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  68. dico animo nostro primum simulacra meandi
  69. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  70. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  71. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  72. id quod providet, illius rei constat imago,
  73. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  74. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  75. per membra atque artus animai dissita vis est;
  76. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  77. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  78. paulatim moles protruditur atque movetur.
  79. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  80. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  81. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  82. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  83. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  84. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  85. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  86. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  87. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  88. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  89. trudit agens magnam magno molimine navem
  90. et manus una regit quanto vis impete euntem
  91. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  92. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  93. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  94. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  95. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  96. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  97. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  98. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  99. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  100. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  101. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  102. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  103. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  104. vis animae partimque foras eiecta recessit
  105. et partim contrusa magis concessit in altum;
  106. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  107. nam dubium non est, animai quin opera sit
  108. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  109. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  110. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  111. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  112. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  113. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  114. unde reconflari sensus per membra repente
  115. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  116. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  117. perturbari anima et corpus languescere possit,
  118. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  119. Principio externa corpus de parte necessum est,
  120. quoniam vicinum tangitur auris,
  121. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  122. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  123. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  124. interiorem etiam partem spirantibus
  125. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  126. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  127. perveniant plagae per parva foramina nobis
  128. corporis ad primas partis elementaque prima,
  129. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  130. conturbantur enim positurae principiorum
  131. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  132. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  133. pars etiam distracta per artus non queat esse
  134. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  135. inter enim saepit coetus natura viasque.
  136. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  137. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  138. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  139. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  140. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  141. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  142. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  143. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  144. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  145. corpora conturbant magno contusa labore.
  146. fit ratione eadem coniectus parte animai
  147. altior atque foras eiectus largior eius,
  148. et divisior inter se ac distractior intus.
  149. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  150. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  151. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  152. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  153. causidici causas agere et componere leges,
  154. induperatores pugnare ac proelia obire,
  155. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  156. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  157. semper et inventam patriis exponere chartis.
  158. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  159. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  160. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  161. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  162. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  163. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  164. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  165. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  166. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  167. cernere saltantis et mollia membra moventis
  168. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  169. auribus accipere et consessum cernere eundem
  170. scenaique simul varios splendere decores.
  171. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  172. et quibus in rebus consuerint esse operati
  173. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  174. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  175. in somnis sudare tamen spirareque semper
  176. et quasi de palma summas contendere viris
  177. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  178. venantumque canes in molli saepe quiete
  179. iactant crura tamen subito vocisque repente