De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  2. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  3. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  4. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  5. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  6. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  7. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  8. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  9. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  10. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  11. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  12. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  13. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  14. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  15. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  16. Illud in his rebus vitium vehementer
  17. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  18. lumina ne facias oculorum clara creata,
  19. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  20. proceros passus, ideo fastigia posse
  21. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  22. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  23. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  24. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  25. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  26. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  27. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  28. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  29. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  30. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  31. sed potius longe linguae praecessit origo
  32. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  33. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  34. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  35. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  36. at contra conferre manu certamina pugnae
  37. et lacerare artus foedareque membra cruore
  38. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  39. et volnus vitare prius natura
  40. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  41. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  42. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  43. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  44. haec igitur possunt utendi cognita causa
  45. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  46. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  47. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  48. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  49. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  50. utilitatis ob officium potuisse creari.
  51. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  52. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  53. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  54. multa modis multis docui, sed plurima debent
  55. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  56. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  57. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  58. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  59. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  60. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  61. et recreet vires inter datus, atque patentem
  62. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  63. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  64. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  65. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  66. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  67. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  68. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  69. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  70. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  71. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  72. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  73. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  74. dico animo nostro primum simulacra meandi
  75. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  76. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  77. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  78. id quod providet, illius rei constat imago,
  79. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  80. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  81. per membra atque artus animai dissita vis est;
  82. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  83. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  84. paulatim moles protruditur atque movetur.
  85. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  86. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  87. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  88. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  89. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  90. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  91. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  92. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  93. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  94. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  95. trudit agens magnam magno molimine navem
  96. et manus una regit quanto vis impete euntem
  97. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  98. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  99. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  100. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  101. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  102. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  103. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  104. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  105. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  106. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  107. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  108. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  109. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  110. vis animae partimque foras eiecta recessit
  111. et partim contrusa magis concessit in altum;
  112. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  113. nam dubium non est, animai quin opera sit
  114. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  115. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  116. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  117. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  118. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  119. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  120. unde reconflari sensus per membra repente
  121. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  122. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  123. perturbari anima et corpus languescere possit,
  124. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  125. Principio externa corpus de parte necessum est,
  126. quoniam vicinum tangitur auris,
  127. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  128. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  129. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  130. interiorem etiam partem spirantibus
  131. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  132. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  133. perveniant plagae per parva foramina nobis
  134. corporis ad primas partis elementaque prima,
  135. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  136. conturbantur enim positurae principiorum
  137. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  138. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  139. pars etiam distracta per artus non queat esse
  140. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  141. inter enim saepit coetus natura viasque.
  142. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  143. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  144. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  145. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  146. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  147. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  148. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  149. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  150. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  151. corpora conturbant magno contusa labore.
  152. fit ratione eadem coniectus parte animai
  153. altior atque foras eiectus largior eius,
  154. et divisior inter se ac distractior intus.
  155. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  156. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  157. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  158. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  159. causidici causas agere et componere leges,
  160. induperatores pugnare ac proelia obire,
  161. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  162. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  163. semper et inventam patriis exponere chartis.
  164. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  165. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  166. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  167. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  168. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  169. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  170. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  171. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  172. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  173. cernere saltantis et mollia membra moventis
  174. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  175. auribus accipere et consessum cernere eundem
  176. scenaique simul varios splendere decores.
  177. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  178. et quibus in rebus consuerint esse operati
  179. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  180. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  181. in somnis sudare tamen spirareque semper
  182. et quasi de palma summas contendere viris
  183. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  184. venantumque canes in molli saepe quiete
  185. iactant crura tamen subito vocisque repente
  186. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  187. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  188. expergefactique secuntur inania saepe
  189. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  190. donec discussis redeant erroribus ad se.
  191. at consueta domi catulorum blanda propago
  192. discutere et corpus de terra corripere instant,
  193. iactant crura tamen subito vocisque repente
  194. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  195. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  196. expergefactique secuntur inania saepe
  197. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  198. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  199. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  200. at variae fugiunt volucres pinnisque repente