De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  2. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  3. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  4. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  5. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  6. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  7. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  8. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  9. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  10. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  11. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  12. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  13. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  14. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  15. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  16. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  17. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  18. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  19. ipse parat sese porro speratque futurum
  20. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  21. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  22. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  23. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  24. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  25. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  26. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  27. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  28. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  29. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  30. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  31. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  32. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  33. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  34. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  35. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  36. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  37. Illud in his rebus vitium vehementer
  38. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  39. lumina ne facias oculorum clara creata,
  40. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  41. proceros passus, ideo fastigia posse
  42. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  43. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  44. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  45. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  46. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  47. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  48. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  49. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  50. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  51. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  52. sed potius longe linguae praecessit origo
  53. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  54. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  55. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  56. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  57. at contra conferre manu certamina pugnae
  58. et lacerare artus foedareque membra cruore
  59. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  60. et volnus vitare prius natura
  61. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  62. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  63. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  64. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  65. haec igitur possunt utendi cognita causa
  66. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  67. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  68. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  69. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  70. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  71. utilitatis ob officium potuisse creari.
  72. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  73. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  74. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  75. multa modis multis docui, sed plurima debent
  76. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  77. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  78. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  79. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  80. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  81. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  82. et recreet vires inter datus, atque patentem
  83. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  84. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  85. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  86. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  87. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  88. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  89. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  90. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  91. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  92. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  93. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  94. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  95. dico animo nostro primum simulacra meandi
  96. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  97. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  98. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  99. id quod providet, illius rei constat imago,
  100. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  101. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  102. per membra atque artus animai dissita vis est;
  103. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  104. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  105. paulatim moles protruditur atque movetur.
  106. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  107. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  108. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  109. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  110. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  111. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  112. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  113. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  114. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  115. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  116. trudit agens magnam magno molimine navem
  117. et manus una regit quanto vis impete euntem
  118. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  119. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  120. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  121. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  122. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  123. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  124. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  125. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  126. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  127. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  128. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  129. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  130. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  131. vis animae partimque foras eiecta recessit
  132. et partim contrusa magis concessit in altum;
  133. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  134. nam dubium non est, animai quin opera sit
  135. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  136. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  137. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  138. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  139. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  140. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  141. unde reconflari sensus per membra repente
  142. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  143. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  144. perturbari anima et corpus languescere possit,
  145. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  146. Principio externa corpus de parte necessum est,
  147. quoniam vicinum tangitur auris,
  148. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  149. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  150. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  151. interiorem etiam partem spirantibus
  152. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  153. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  154. perveniant plagae per parva foramina nobis
  155. corporis ad primas partis elementaque prima,
  156. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  157. conturbantur enim positurae principiorum
  158. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  159. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  160. pars etiam distracta per artus non queat esse
  161. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  162. inter enim saepit coetus natura viasque.
  163. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  164. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  165. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  166. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  167. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  168. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  169. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  170. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  171. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  172. corpora conturbant magno contusa labore.
  173. fit ratione eadem coniectus parte animai
  174. altior atque foras eiectus largior eius,
  175. et divisior inter se ac distractior intus.
  176. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  177. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  178. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  179. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  180. causidici causas agere et componere leges,
  181. induperatores pugnare ac proelia obire,
  182. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  183. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  184. semper et inventam patriis exponere chartis.
  185. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  186. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  187. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  188. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  189. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  190. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  191. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  192. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  193. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  194. cernere saltantis et mollia membra moventis
  195. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  196. auribus accipere et consessum cernere eundem
  197. scenaique simul varios splendere decores.
  198. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  199. et quibus in rebus consuerint esse operati
  200. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  201. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  202. in somnis sudare tamen spirareque semper
  203. et quasi de palma summas contendere viris
  204. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  205. venantumque canes in molli saepe quiete
  206. iactant crura tamen subito vocisque repente
  207. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  208. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  209. expergefactique secuntur inania saepe
  210. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  211. donec discussis redeant erroribus ad se.
  212. at consueta domi catulorum blanda propago
  213. discutere et corpus de terra corripere instant,
  214. iactant crura tamen subito vocisque repente
  215. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  216. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  217. expergefactique secuntur inania saepe
  218. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  219. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  220. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  221. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  222. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  223. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  224. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  225. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  226. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  227. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  228. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  229. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  230. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  231. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  232. multi de magnis per somnum rebus loquuntur