De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  2. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  3. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  4. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  5. omnia sub verbone creat natura paratque?
  6. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  7. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  8. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  9. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  10. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  11. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  12. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  13. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  14. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  15. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  16. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  17. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  18. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  19. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  20. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  21. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  22. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  23. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  24. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  25. ipse parat sese porro speratque futurum
  26. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  27. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  28. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  29. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  30. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  31. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  32. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  33. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  34. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  35. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  36. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  37. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  38. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  39. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  40. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  41. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  42. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  43. Illud in his rebus vitium vehementer
  44. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  45. lumina ne facias oculorum clara creata,
  46. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  47. proceros passus, ideo fastigia posse
  48. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  49. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  50. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  51. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  52. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  53. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  54. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  55. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  56. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  57. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  58. sed potius longe linguae praecessit origo
  59. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  60. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  61. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  62. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  63. at contra conferre manu certamina pugnae
  64. et lacerare artus foedareque membra cruore
  65. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  66. et volnus vitare prius natura
  67. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  68. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  69. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  70. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  71. haec igitur possunt utendi cognita causa
  72. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  73. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  74. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  75. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  76. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  77. utilitatis ob officium potuisse creari.
  78. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  79. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  80. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  81. multa modis multis docui, sed plurima debent
  82. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  83. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  84. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  85. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  86. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  87. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  88. et recreet vires inter datus, atque patentem
  89. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  90. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  91. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  92. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  93. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  94. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  95. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  96. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  97. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  98. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  99. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  100. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  101. dico animo nostro primum simulacra meandi
  102. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  103. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  104. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  105. id quod providet, illius rei constat imago,
  106. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  107. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  108. per membra atque artus animai dissita vis est;
  109. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  110. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  111. paulatim moles protruditur atque movetur.
  112. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  113. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  114. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  115. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  116. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  117. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  118. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  119. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  120. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  121. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  122. trudit agens magnam magno molimine navem
  123. et manus una regit quanto vis impete euntem
  124. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  125. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  126. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  127. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  128. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  129. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  130. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  131. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  132. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  133. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  134. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  135. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  136. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  137. vis animae partimque foras eiecta recessit
  138. et partim contrusa magis concessit in altum;
  139. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  140. nam dubium non est, animai quin opera sit
  141. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  142. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  143. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  144. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  145. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  146. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  147. unde reconflari sensus per membra repente
  148. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  149. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  150. perturbari anima et corpus languescere possit,
  151. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  152. Principio externa corpus de parte necessum est,
  153. quoniam vicinum tangitur auris,
  154. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  155. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  156. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  157. interiorem etiam partem spirantibus
  158. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  159. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  160. perveniant plagae per parva foramina nobis
  161. corporis ad primas partis elementaque prima,
  162. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  163. conturbantur enim positurae principiorum
  164. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  165. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  166. pars etiam distracta per artus non queat esse
  167. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  168. inter enim saepit coetus natura viasque.
  169. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  170. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  171. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  172. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  173. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  174. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  175. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  176. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  177. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  178. corpora conturbant magno contusa labore.
  179. fit ratione eadem coniectus parte animai
  180. altior atque foras eiectus largior eius,
  181. et divisior inter se ac distractior intus.
  182. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  183. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  184. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  185. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  186. causidici causas agere et componere leges,
  187. induperatores pugnare ac proelia obire,
  188. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  189. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  190. semper et inventam patriis exponere chartis.
  191. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  192. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  193. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  194. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  195. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  196. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  197. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  198. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  199. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  200. cernere saltantis et mollia membra moventis
  201. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  202. auribus accipere et consessum cernere eundem
  203. scenaique simul varios splendere decores.
  204. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  205. et quibus in rebus consuerint esse operati
  206. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  207. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  208. in somnis sudare tamen spirareque semper
  209. et quasi de palma summas contendere viris
  210. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  211. venantumque canes in molli saepe quiete
  212. iactant crura tamen subito vocisque repente
  213. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  214. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  215. expergefactique secuntur inania saepe
  216. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  217. donec discussis redeant erroribus ad se.
  218. at consueta domi catulorum blanda propago
  219. discutere et corpus de terra corripere instant,
  220. iactant crura tamen subito vocisque repente
  221. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  222. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  223. expergefactique secuntur inania saepe
  224. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  225. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  226. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  227. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  228. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  229. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  230. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  231. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  232. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  233. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  234. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  235. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  236. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  237. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  238. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  239. indicioque sui facti persaepe fuere.
  240. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  241. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  242. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  243. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  244. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  245. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  246. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  247. somno devincti credunt se extollere vestem,
  248. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  249. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  250. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  251. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  252. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  253. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  254. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  255. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  256. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  257. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  258. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  259. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  260. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  261. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  262. per membra atque artus decedit corpore toto,
  263. in loca conveniens nervorum certa cietque
  264. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  265. inritata tument loca semine fitque voluntas
  266. eicere id quo se contendit dira lubido,
  267. incitat inritans loca turgida semine multo
  268. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  269. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  270. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  271. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  272. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  273. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  274. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  275. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  276. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  277. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  278. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  279. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  280. stillavit gutta et successit frigida cura;
  281. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  282. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  283. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  284. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  285. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  286. nec retinere semel conversum unius amore
  287. et servare sibi curam certumque dolorem;
  288. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  289. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  290. si non prima novis conturbes volnera plagis
  291. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  292. aut alio possis animi traducere motus.
  293. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  294. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  295. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  296. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  297. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  298. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  299. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  300. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  301. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  302. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  303. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  304. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  305. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  306. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  307. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  308. quod fieri contra totum natura repugnat;
  309. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  310. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  311. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  312. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  313. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  314. ex hominis vero facie pulchroque colore
  315. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  316. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  317. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  318. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  319. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  320. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  321. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  322. nec satiare queunt spectando corpora coram
  323. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  324. possunt errantes incerti corpore toto.
  325. denique cum membris conlatis flore fruuntur