De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  2. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  3. copia particularum, ut possit suppeditare.
  4. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  5. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  6. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  7. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  8. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  9. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  10. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  11. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  12. omnia sub verbone creat natura paratque?
  13. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  14. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  15. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  16. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  17. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  18. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  19. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  20. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  21. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  22. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  23. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  24. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  25. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  26. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  27. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  28. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  29. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  30. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  31. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  32. ipse parat sese porro speratque futurum
  33. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  34. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  35. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  36. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  37. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  38. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  39. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  40. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  41. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  42. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  43. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  44. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  45. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  46. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  47. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  48. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  49. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  50. Illud in his rebus vitium vehementer
  51. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  52. lumina ne facias oculorum clara creata,
  53. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  54. proceros passus, ideo fastigia posse
  55. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  56. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  57. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  58. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  59. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  60. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  61. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  62. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  63. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  64. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  65. sed potius longe linguae praecessit origo
  66. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  67. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  68. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  69. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  70. at contra conferre manu certamina pugnae
  71. et lacerare artus foedareque membra cruore
  72. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  73. et volnus vitare prius natura
  74. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  75. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  76. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  77. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  78. haec igitur possunt utendi cognita causa
  79. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  80. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  81. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  82. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  83. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  84. utilitatis ob officium potuisse creari.
  85. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  86. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  87. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  88. multa modis multis docui, sed plurima debent
  89. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  90. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  91. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  92. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  93. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  94. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  95. et recreet vires inter datus, atque patentem
  96. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  97. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  98. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  99. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  100. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  101. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  102. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  103. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  104. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  105. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  106. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  107. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  108. dico animo nostro primum simulacra meandi
  109. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  110. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  111. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  112. id quod providet, illius rei constat imago,
  113. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  114. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  115. per membra atque artus animai dissita vis est;
  116. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  117. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  118. paulatim moles protruditur atque movetur.
  119. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  120. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  121. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  122. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  123. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  124. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  125. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  126. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  127. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  128. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  129. trudit agens magnam magno molimine navem
  130. et manus una regit quanto vis impete euntem
  131. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  132. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  133. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  134. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  135. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  136. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  137. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  138. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  139. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  140. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  141. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  142. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  143. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  144. vis animae partimque foras eiecta recessit
  145. et partim contrusa magis concessit in altum;
  146. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  147. nam dubium non est, animai quin opera sit
  148. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  149. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  150. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  151. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  152. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  153. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  154. unde reconflari sensus per membra repente
  155. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  156. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  157. perturbari anima et corpus languescere possit,
  158. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  159. Principio externa corpus de parte necessum est,
  160. quoniam vicinum tangitur auris,
  161. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  162. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  163. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  164. interiorem etiam partem spirantibus
  165. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  166. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  167. perveniant plagae per parva foramina nobis
  168. corporis ad primas partis elementaque prima,
  169. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  170. conturbantur enim positurae principiorum
  171. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  172. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  173. pars etiam distracta per artus non queat esse
  174. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  175. inter enim saepit coetus natura viasque.
  176. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  177. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  178. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  179. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  180. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  181. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,