De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  2. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  3. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  4. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  5. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  6. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  7. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  8. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  9. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  10. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  11. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  12. omnia conrident correpta luce diei.
  13. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  14. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  15. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  16. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  17. quae volgo volitant subtili praedita filo
  18. nec singillatim possunt secreta videri.
  19. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  20. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  21. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  22. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  23. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  24. at contra tenuis summi membrana coloris
  25. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  26. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  27. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  28. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  29. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  30. exin imaginibus missis consistere eorum.
  31. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  32. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  33. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  34. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  35. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  36. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  37. nec ratione alia servari posse videntur,
  38. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  39. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  40. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  41. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  42. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  43. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  44. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  45. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  46. tertia pars nulla possit ratione videri.
  47. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  48. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  49. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  50. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  51. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  52. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  53. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  54. habrotonique graves et tristia centaurea,
  55. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  56. ---
  57. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  58. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  59. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  60. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  61. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  62. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  63. quae multis formata modis sublime feruntur,
  64. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  65. cernimus et mundi speciem violare serenam
  66. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  67. ora volare videntur et umbram ducere late,
  68. inter dum magni montes avolsaque saxa
  69. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  70. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  71. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  72. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  73. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  74. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  75. ---
  76. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  77. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  78. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  79. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  80. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  81. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  82. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  83. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  84. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  85. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  86. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  87. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  88. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  89. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  90. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  91. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  92. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  93. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  94. sic ab rebus item simili ratione necessest
  95. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  96. multa modis multis in cunctas undique partis;
  97. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  98. res ibi respondent simili forma atque colore.
  99. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  100. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  101. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis