De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  2. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  3. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  4. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  5. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  6. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  7. multa modis multis in cunctas undique partis
  8. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  9. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  10. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  11. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  12. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  13. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  14. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  15. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  16. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  17. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  18. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  19. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  20. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  21. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  22. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  23. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  24. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  25. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  26. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  27. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  28. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  29. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  30. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  31. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  32. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  33. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  34. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  35. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  36. scire licet mentem simili ratione moveri
  37. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  38. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  39. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  40. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  41. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  42. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  43. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  44. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  45. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  46. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  47. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  48. nec dissentit eum mortis letique potitum
  49. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  50. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  51. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  52. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  53. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  54. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  55. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  56. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  57. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  58. copia particularum, ut possit suppeditare.
  59. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  60. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  61. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  62. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  63. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  64. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  65. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  66. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  67. omnia sub verbone creat natura paratque?
  68. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  69. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  70. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  71. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  72. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  73. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  74. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  75. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  76. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  77. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  78. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  79. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  80. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  81. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  82. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  83. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  84. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  85. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  86. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  87. ipse parat sese porro speratque futurum
  88. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  89. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  90. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  91. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  92. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  93. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  94. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  95. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  96. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  97. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  98. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  99. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  100. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  101. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  102. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  103. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  104. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  105. Illud in his rebus vitium vehementer
  106. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  107. lumina ne facias oculorum clara creata,
  108. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  109. proceros passus, ideo fastigia posse
  110. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  111. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  112. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  113. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  114. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  115. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  116. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  117. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  118. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  119. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  120. sed potius longe linguae praecessit origo
  121. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  122. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  123. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  124. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  125. at contra conferre manu certamina pugnae
  126. et lacerare artus foedareque membra cruore
  127. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  128. et volnus vitare prius natura
  129. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  130. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  131. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  132. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  133. haec igitur possunt utendi cognita causa
  134. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  135. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  136. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  137. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  138. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  139. utilitatis ob officium potuisse creari.
  140. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  141. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  142. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  143. multa modis multis docui, sed plurima debent
  144. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  145. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  146. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  147. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  148. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  149. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  150. et recreet vires inter datus, atque patentem
  151. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  152. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  153. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  154. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  155. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  156. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  157. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  158. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  159. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  160. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  161. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  162. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  163. dico animo nostro primum simulacra meandi
  164. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  165. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  166. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  167. id quod providet, illius rei constat imago,
  168. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  169. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  170. per membra atque artus animai dissita vis est;
  171. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  172. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  173. paulatim moles protruditur atque movetur.
  174. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  175. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  176. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  177. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  178. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  179. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  180. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  181. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  182. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  183. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  184. trudit agens magnam magno molimine navem
  185. et manus una regit quanto vis impete euntem
  186. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  187. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  188. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  189. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  190. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  191. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  192. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  193. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  194. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  195. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  196. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  197. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  198. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  199. vis animae partimque foras eiecta recessit
  200. et partim contrusa magis concessit in altum;
  201. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  202. nam dubium non est, animai quin opera sit
  203. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  204. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  205. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  206. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  207. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret