De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  2. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  3. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  4. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  5. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  6. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  7. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  8. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  9. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  10. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  11. sed potius tali facto recreata valescat,
  12. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  13. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  14. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  15. carmine Pierio rationem exponere nostram
  16. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  17. si tibi forte animum tali ratione tenere
  18. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  19. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  20. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum