De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  2. deinde videre licet maioribus esse creatum
  3. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  4. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  5. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  6. investigare in qua sit regione locatum;
  7. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  8. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  9. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  10. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  11. in generest, sed item species rerum atque colores
  12. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  13. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  14. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  15. auroram clara consuetum voce vocare,
  16. noenu queunt rapidi contra constare leones
  17. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  18. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  19. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  20. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  21. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  22. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  23. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  24. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  25. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  26. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  27. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  28. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  29. multa modis multis in cunctas undique partis
  30. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  31. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  32. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  33. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  34. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  35. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  36. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  37. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  38. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  39. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  40. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  41. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  42. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  43. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  44. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  45. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  46. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  47. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  48. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  49. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  50. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  51. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  52. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  53. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  54. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  55. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  56. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  57. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  58. scire licet mentem simili ratione moveri
  59. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  60. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  61. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  62. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  63. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  64. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  65. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  66. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  67. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  68. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  69. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  70. nec dissentit eum mortis letique potitum
  71. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  72. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  73. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  74. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  75. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  76. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  77. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  78. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  79. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  80. copia particularum, ut possit suppeditare.
  81. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  82. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  83. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  84. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  85. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  86. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  87. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  88. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  89. omnia sub verbone creat natura paratque?
  90. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  91. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  92. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  93. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  94. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  95. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  96. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  97. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  98. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  99. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  100. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  101. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  102. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  103. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  104. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  105. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  106. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  107. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  108. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  109. ipse parat sese porro speratque futurum
  110. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  111. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  112. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  113. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  114. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  115. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  116. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  117. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  118. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  119. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  120. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  121. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  122. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  123. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  124. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  125. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  126. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  127. Illud in his rebus vitium vehementer
  128. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  129. lumina ne facias oculorum clara creata,
  130. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  131. proceros passus, ideo fastigia posse
  132. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  133. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  134. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  135. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  136. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  137. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  138. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  139. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  140. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  141. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  142. sed potius longe linguae praecessit origo
  143. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  144. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  145. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  146. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  147. at contra conferre manu certamina pugnae
  148. et lacerare artus foedareque membra cruore
  149. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  150. et volnus vitare prius natura
  151. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  152. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  153. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  154. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  155. haec igitur possunt utendi cognita causa
  156. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  157. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  158. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  159. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  160. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  161. utilitatis ob officium potuisse creari.
  162. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  163. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  164. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  165. multa modis multis docui, sed plurima debent
  166. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  167. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  168. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  169. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  170. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  171. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  172. et recreet vires inter datus, atque patentem
  173. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  174. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  175. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  176. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  177. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  178. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  179. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  180. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  181. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  182. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  183. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  184. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  185. dico animo nostro primum simulacra meandi
  186. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  187. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  188. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  189. id quod providet, illius rei constat imago,
  190. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  191. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  192. per membra atque artus animai dissita vis est;
  193. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  194. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  195. paulatim moles protruditur atque movetur.
  196. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  197. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  198. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  199. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  200. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  201. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  202. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  203. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  204. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  205. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  206. trudit agens magnam magno molimine navem
  207. et manus una regit quanto vis impete euntem
  208. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  209. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  210. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  211. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  212. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  213. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  214. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  215. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  216. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  217. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  218. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  219. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  220. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  221. vis animae partimque foras eiecta recessit
  222. et partim contrusa magis concessit in altum;
  223. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  224. nam dubium non est, animai quin opera sit
  225. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  226. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  227. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  228. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  229. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  230. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  231. unde reconflari sensus per membra repente
  232. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  233. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  234. perturbari anima et corpus languescere possit,
  235. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  236. Principio externa corpus de parte necessum est,
  237. quoniam vicinum tangitur auris,
  238. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  239. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  240. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  241. interiorem etiam partem spirantibus
  242. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  243. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  244. perveniant plagae per parva foramina nobis
  245. corporis ad primas partis elementaque prima,
  246. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  247. conturbantur enim positurae principiorum
  248. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  249. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  250. pars etiam distracta per artus non queat esse
  251. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  252. inter enim saepit coetus natura viasque.
  253. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  254. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  255. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  256. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  257. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  258. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  259. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  260. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  261. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  262. corpora conturbant magno contusa labore.
  263. fit ratione eadem coniectus parte animai
  264. altior atque foras eiectus largior eius,
  265. et divisior inter se ac distractior intus.
  266. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  267. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  268. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  269. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  270. causidici causas agere et componere leges,
  271. induperatores pugnare ac proelia obire,
  272. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  273. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  274. semper et inventam patriis exponere chartis.
  275. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  276. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  277. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  278. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  279. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  280. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  281. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  282. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  283. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  284. cernere saltantis et mollia membra moventis
  285. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  286. auribus accipere et consessum cernere eundem
  287. scenaique simul varios splendere decores.
  288. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  289. et quibus in rebus consuerint esse operati
  290. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  291. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  292. in somnis sudare tamen spirareque semper
  293. et quasi de palma summas contendere viris
  294. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  295. venantumque canes in molli saepe quiete
  296. iactant crura tamen subito vocisque repente
  297. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  298. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  299. expergefactique secuntur inania saepe
  300. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  301. donec discussis redeant erroribus ad se.
  302. at consueta domi catulorum blanda propago
  303. discutere et corpus de terra corripere instant,
  304. iactant crura tamen subito vocisque repente
  305. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  306. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  307. expergefactique secuntur inania saepe
  308. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  309. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  310. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  311. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  312. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  313. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  314. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  315. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  316. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  317. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  318. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  319. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  320. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  321. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  322. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  323. indicioque sui facti persaepe fuere.
  324. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  325. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  326. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  327. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  328. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  329. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  330. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  331. somno devincti credunt se extollere vestem,
  332. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  333. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  334. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  335. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  336. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  337. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  338. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  339. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  340. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  341. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  342. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  343. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  344. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  345. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  346. per membra atque artus decedit corpore toto,
  347. in loca conveniens nervorum certa cietque
  348. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  349. inritata tument loca semine fitque voluntas
  350. eicere id quo se contendit dira lubido,
  351. incitat inritans loca turgida semine multo
  352. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  353. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  354. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  355. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  356. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  357. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  358. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  359. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  360. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  361. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  362. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  363. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  364. stillavit gutta et successit frigida cura;
  365. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  366. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  367. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  368. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  369. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  370. nec retinere semel conversum unius amore
  371. et servare sibi curam certumque dolorem;
  372. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  373. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  374. si non prima novis conturbes volnera plagis
  375. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  376. aut alio possis animi traducere motus.
  377. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  378. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  379. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  380. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  381. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  382. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  383. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  384. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  385. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  386. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  387. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  388. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  389. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  390. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  391. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  392. quod fieri contra totum natura repugnat;
  393. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  394. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  395. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  396. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  397. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  398. ex hominis vero facie pulchroque colore
  399. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  400. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  401. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  402. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  403. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  404. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  405. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,