De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim facilis distractus in auras;
  2. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  3. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  4. significat quod fracta magis redolere videntur
  5. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  6. deinde videre licet maioribus esse creatum
  7. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  8. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  9. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  10. investigare in qua sit regione locatum;
  11. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  12. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  13. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  14. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  15. in generest, sed item species rerum atque colores
  16. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  17. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  18. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  19. auroram clara consuetum voce vocare,
  20. noenu queunt rapidi contra constare leones
  21. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  22. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  23. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  24. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  25. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  26. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  27. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  28. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  29. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  30. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  31. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  32. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  33. multa modis multis in cunctas undique partis
  34. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  35. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  36. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  37. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  38. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  39. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  40. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  41. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  42. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  43. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  44. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  45. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  46. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  47. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  48. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  49. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  50. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  51. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  52. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  53. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  54. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  55. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  56. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  57. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  58. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  59. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  60. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  61. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  62. scire licet mentem simili ratione moveri
  63. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  64. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  65. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  66. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  67. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  68. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  69. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  70. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  71. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  72. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  73. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  74. nec dissentit eum mortis letique potitum
  75. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  76. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  77. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  78. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  79. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  80. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  81. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  82. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  83. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  84. copia particularum, ut possit suppeditare.
  85. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  86. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  87. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  88. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  89. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  90. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  91. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  92. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  93. omnia sub verbone creat natura paratque?
  94. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  95. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  96. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  97. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  98. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  99. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  100. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  101. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  102. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  103. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  104. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  105. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  106. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  107. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  108. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  109. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  110. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  111. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  112. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  113. ipse parat sese porro speratque futurum
  114. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  115. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  116. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  117. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  118. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  119. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  120. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  121. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  122. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  123. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  124. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  125. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  126. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  127. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  128. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  129. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  130. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  131. Illud in his rebus vitium vehementer
  132. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  133. lumina ne facias oculorum clara creata,
  134. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  135. proceros passus, ideo fastigia posse
  136. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  137. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  138. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  139. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  140. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  141. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  142. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  143. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  144. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  145. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  146. sed potius longe linguae praecessit origo
  147. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  148. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  149. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  150. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  151. at contra conferre manu certamina pugnae
  152. et lacerare artus foedareque membra cruore
  153. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  154. et volnus vitare prius natura
  155. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  156. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  157. multo antiquius est quam lecti mollia strata,