De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fuerint et formai servare figuram,
  2. et multo citius, quanto minus indupediri
  3. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  4. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  5. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  6. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  7. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  8. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  9. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  10. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  11. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  12. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  13. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  14. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  15. omnia conrident correpta luce diei.
  16. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  17. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  18. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  19. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  20. quae volgo volitant subtili praedita filo
  21. nec singillatim possunt secreta videri.
  22. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  23. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  24. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  25. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  26. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  27. at contra tenuis summi membrana coloris
  28. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  29. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  30. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  31. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  32. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  33. exin imaginibus missis consistere eorum.
  34. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  35. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  36. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  37. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  38. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  39. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  40. nec ratione alia servari posse videntur,
  41. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  42. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  43. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  44. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  45. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  46. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  47. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  48. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  49. tertia pars nulla possit ratione videri.
  50. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  51. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  52. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  53. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  54. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  55. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  56. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  57. habrotonique graves et tristia centaurea,
  58. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  59. ---
  60. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  61. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  62. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  63. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  64. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  65. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  66. quae multis formata modis sublime feruntur,
  67. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  68. cernimus et mundi speciem violare serenam
  69. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  70. ora volare videntur et umbram ducere late,
  71. inter dum magni montes avolsaque saxa
  72. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  73. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  74. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  75. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  76. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  77. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  78. ---
  79. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  80. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  81. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  82. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  83. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  84. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  85. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  86. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  87. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  88. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  89. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  90. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  91. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  92. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  93. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  94. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  95. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  96. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  97. sic ab rebus item simili ratione necessest
  98. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  99. multa modis multis in cunctas undique partis;
  100. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  101. res ibi respondent simili forma atque colore.
  102. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  103. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  104. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  105. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  106. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  107. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  108. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  109. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  110. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  111. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  112. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  113. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  114. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  115. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  116. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  117. Principio persaepe levis res atque minutis
  118. corporibus factas celeris licet esse videre.
  119. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  120. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  121. quae quasi cuduntur perque intervallum
  122. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  123. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  124. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  125. qua propter simulacra pari ratione necessest
  126. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  127. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  128. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  129. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  130. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  131. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  132. et quasi permanare per intervallum.
  133. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  134. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  135. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  136. per totum caeli spatium diffundere sese
  137. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  138. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  139. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  140. quone vides citius debere et longius ire
  141. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  142. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  143. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  144. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  145. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  146. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  147. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  148. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  149. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  150. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  151. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  152. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  153. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  154. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  155. nec variae cessant voces volitare per auras.
  156. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  157. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  158. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  159. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  160. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  161. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  162. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  163. cernere odorari licet et sentire sonare.
  164. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  165. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  166. cernitur in luce et claro candore, necessest
  167. consimili causa tactum visumque moveri.
  168. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  169. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  170. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  171. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  172. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  173. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  174. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  175. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  176. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  177. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  178. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  179. efficit ut videamus et internoscere curat;
  180. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  181. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  182. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  183. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  184. propterea fit uti videamus quam procul absit
  185. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  186. et nostros oculos perterget longior aura,
  187. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  188. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  189. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  190. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  191. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  192. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  193. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  194. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  195. particulam venti sentire et frigoris eius,
  196. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  197. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  198. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  199. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  200. tangimus extremum saxi summumque colorem
  201. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  202. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  203. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  204. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  205. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  206. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  207. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  208. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  209. primus enim citra postes tum cernitur ,
  210. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  211. post extraria lux oculos perterget et
  212. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  213. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  214. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  215. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  216. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  217. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  218. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  219. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  220. atque alium prae se propellens volvit,
  221. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  222. distare ab speculo tantum semota videtur.
  223. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  224. ---
  225. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  226. binis quoniam res confit utraque.
  227. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  228. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  229. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  230. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  231. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  232. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  233. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  234. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  235. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  236. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  237. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  238. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  239. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  240. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  241. omnia per flexos aditus educta licebit
  242. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  243. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  244. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  245. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  246. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  247. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  248. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  249. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  250. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  251. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  252. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  253. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  254. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  255. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  256. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  257. omnia quandoquidem cogit natura referri
  258. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  259. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  260. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  261. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  262. per purum simulacra feruntur
  263. et feriunt oculos turbantia composituras.
  264. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  265. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  266. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  267. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  268. arquati, quia luroris de corpore eorum
  269. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  270. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  271. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  272. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  273. propterea quia, cum propior caliginis
  274. ater init oculos prior et possedit apertos,
  275. insequitur candens confestim lucidus ,
  276. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  277. illius; nam multis partibus hic est
  278. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  279. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  280. atque pate fecit, quas ante obsederat
  281. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  282. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  283. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  284. propterea quia posterior caliginis
  285. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  286. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  287. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  288. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  289. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  290. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  291. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  292. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  293. per multum quia dum simulacra feruntur,
  294. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  295. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  296. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  297. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  298. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  299. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  300. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  301. si credis privatum lumine posse
  302. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  303. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  304. id quod nos umbram perhibere .
  305. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  306. lumine privatur solis qua cumque meantes
  307. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  308. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  309. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  310. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  311. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  312. propterea facile et spoliatur lumine terra
  313. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  314. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  315. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  316. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  317. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  318. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  319. hoc animi demum ratio discernere debet,
  320. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  321. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  322. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  323. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  324. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  325. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  326. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  327. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  328. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  329. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  330. solque pari ratione manere et luna videtur
  331. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  332. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  333. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  334. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  335. atria versari et circum cursare columnae
  336. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  337. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  338. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  339. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  340. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  341. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  342. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  343. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  344. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  345. inter eos solemque iacent immania ponti
  346. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  347. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  348. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  349. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  350. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  351. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  352. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  353. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  354. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  355. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  356. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  357. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  358. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  359. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  360. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  361. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  362. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  363. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  364. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  365. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  366. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  367. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  368. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  369. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  370. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  371. at maris ignaris in portu clauda videntur
  372. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  373. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  374. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  375. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  376. omnia converti sursumque supina reverti
  377. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  378. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  379. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  380. labier adversum nimbos atque ire superne
  381. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  382. At si forte oculo manus uni subdita supter
  383. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  384. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  385. bina lucernarum florentia lumina flammis
  386. binaque per totas aedis geminare supellex
  387. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  388. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  389. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  390. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  391. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  392. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  393. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  394. mutare et campos pedibus transire videmur,
  395. et sonitus audire, severa silentia noctis
  396. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  397. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  398. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  399. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  400. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  401. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  402. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  403. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  404. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  405. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  406. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  407. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  408. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  409. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  410. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  411. notitiam veri quae res falsique crearit
  412. et dubium certo quae res differre probarit.
  413. invenies primis ab sensibus esse creatam
  414. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  415. nam maiore fide debet reperirier illud,
  416. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  417. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  418. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  419. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  420. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  421. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  422. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  423. an confutabunt nares oculive revincent?
  424. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  425. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  426. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  427. et seorsum varios rerum sentire colores
  428. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  429. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  430. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  431. non possint alios alii convincere sensus.
  432. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  433. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  434. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  435. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  436. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  437. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  438. reddere mendose causas utriusque figurae,
  439. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  440. et violare fidem primam et convellere tota
  441. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  442. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  443. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  444. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  445. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  446. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  447. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  448. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  449. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  450. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  451. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  452. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  453. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  454. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  455. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  456. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  457. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  458. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  459. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  460. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  461. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  462. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  463. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  464. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  465. quippe per angustum turba maiore coorta
  466. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  467. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  468. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  469. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  470. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  471. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  472. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  473. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  474. praesertim si cum summost clamore profusus.
  475. ergo corpoream vocem constare necessest,
  476. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  477. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  478. principiorum et item levor levore creatur;
  479. nec simili penetrant auris primordia forma,
  480. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  481. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  482. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  483. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  484. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  485. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  486. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  487. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  488. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  489. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  490. plane exaudiri discernique articulatim;
  491. servat enim formaturam servatque figuram.
  492. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  493. per multum confundi verba necessest
  494. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  495. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  496. internoscere, verborum sententia quae sit;
  497. usque adeo confusa venit vox inque pedita.