De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fuerint et formai servare figuram,
  2. et multo citius, quanto minus indupediri
  3. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  4. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  5. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  6. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  7. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  8. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  9. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  10. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  11. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  12. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  13. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  14. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  15. omnia conrident correpta luce diei.
  16. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  17. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  18. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  19. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  20. quae volgo volitant subtili praedita filo
  21. nec singillatim possunt secreta videri.
  22. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  23. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  24. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  25. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  26. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  27. at contra tenuis summi membrana coloris
  28. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  29. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  30. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  31. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  32. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  33. exin imaginibus missis consistere eorum.
  34. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  35. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  36. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  37. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  38. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  39. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  40. nec ratione alia servari posse videntur,
  41. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  42. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  43. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  44. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  45. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  46. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  47. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  48. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  49. tertia pars nulla possit ratione videri.
  50. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  51. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  52. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  53. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  54. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  55. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  56. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  57. habrotonique graves et tristia centaurea,
  58. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  59. ---
  60. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  61. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  62. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  63. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  64. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  65. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  66. quae multis formata modis sublime feruntur,
  67. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  68. cernimus et mundi speciem violare serenam
  69. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  70. ora volare videntur et umbram ducere late,
  71. inter dum magni montes avolsaque saxa
  72. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  73. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  74. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  75. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  76. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  77. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  78. ---
  79. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  80. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  81. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  82. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  83. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  84. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  85. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  86. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  87. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  88. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  89. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  90. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  91. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  92. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  93. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  94. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  95. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  96. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  97. sic ab rebus item simili ratione necessest
  98. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  99. multa modis multis in cunctas undique partis;
  100. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  101. res ibi respondent simili forma atque colore.
  102. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  103. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  104. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  105. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  106. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  107. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  108. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  109. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  110. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  111. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  112. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  113. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  114. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  115. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  116. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  117. Principio persaepe levis res atque minutis
  118. corporibus factas celeris licet esse videre.
  119. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  120. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  121. quae quasi cuduntur perque intervallum
  122. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  123. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  124. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  125. qua propter simulacra pari ratione necessest
  126. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  127. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  128. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  129. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  130. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  131. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  132. et quasi permanare per intervallum.
  133. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  134. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  135. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  136. per totum caeli spatium diffundere sese
  137. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  138. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  139. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  140. quone vides citius debere et longius ire
  141. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  142. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  143. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  144. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  145. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  146. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  147. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  148. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  149. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  150. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  151. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  152. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  153. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  154. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  155. nec variae cessant voces volitare per auras.
  156. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  157. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  158. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  159. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  160. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  161. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  162. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  163. cernere odorari licet et sentire sonare.
  164. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  165. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  166. cernitur in luce et claro candore, necessest
  167. consimili causa tactum visumque moveri.
  168. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  169. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  170. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  171. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  172. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  173. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  174. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  175. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  176. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  177. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  178. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  179. efficit ut videamus et internoscere curat;
  180. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  181. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  182. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  183. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  184. propterea fit uti videamus quam procul absit
  185. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  186. et nostros oculos perterget longior aura,
  187. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  188. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  189. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  190. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  191. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  192. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  193. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  194. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  195. particulam venti sentire et frigoris eius,
  196. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  197. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  198. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  199. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  200. tangimus extremum saxi summumque colorem
  201. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  202. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  203. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  204. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  205. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  206. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  207. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  208. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  209. primus enim citra postes tum cernitur ,
  210. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  211. post extraria lux oculos perterget et
  212. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  213. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  214. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  215. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  216. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  217. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  218. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  219. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  220. atque alium prae se propellens volvit,
  221. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  222. distare ab speculo tantum semota videtur.
  223. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  224. ---
  225. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  226. binis quoniam res confit utraque.
  227. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  228. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  229. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  230. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  231. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  232. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  233. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  234. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  235. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  236. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  237. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  238. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  239. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  240. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  241. omnia per flexos aditus educta licebit
  242. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  243. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  244. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  245. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  246. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  247. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  248. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  249. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  250. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  251. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  252. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  253. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  254. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  255. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  256. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  257. omnia quandoquidem cogit natura referri
  258. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  259. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  260. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  261. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  262. per purum simulacra feruntur
  263. et feriunt oculos turbantia composituras.
  264. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  265. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  266. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  267. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  268. arquati, quia luroris de corpore eorum
  269. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,