De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  2. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  3. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  4. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  5. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  6. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  7. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  8. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  9. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  10. est alio ut possit permitti longius alter;
  11. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  12. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  13. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  14. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  15. paulatim facilis distractus in auras;
  16. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  17. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  18. significat quod fracta magis redolere videntur
  19. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  20. deinde videre licet maioribus esse creatum
  21. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  22. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  23. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  24. investigare in qua sit regione locatum;
  25. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  26. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  27. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  28. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  29. in generest, sed item species rerum atque colores
  30. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  31. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  32. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  33. auroram clara consuetum voce vocare,
  34. noenu queunt rapidi contra constare leones
  35. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  36. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  37. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  38. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  39. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  40. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  41. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  42. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  43. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  44. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  45. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  46. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  47. multa modis multis in cunctas undique partis
  48. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  49. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  50. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  51. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  52. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  53. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  54. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  55. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  56. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  57. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  58. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  59. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  60. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  61. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  62. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  63. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  64. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  65. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  66. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  67. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  68. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  69. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  70. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  71. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  72. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  73. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  74. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  75. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  76. scire licet mentem simili ratione moveri
  77. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  78. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  79. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  80. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  81. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  82. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  83. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  84. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  85. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  86. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  87. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  88. nec dissentit eum mortis letique potitum
  89. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  90. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  91. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  92. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  93. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  94. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  95. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  96. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  97. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  98. copia particularum, ut possit suppeditare.
  99. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  100. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  101. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  102. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  103. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  104. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  105. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  106. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  107. omnia sub verbone creat natura paratque?
  108. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  109. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  110. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  111. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  112. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  113. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  114. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  115. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  116. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  117. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  118. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  119. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  120. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  121. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  122. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  123. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  124. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  125. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  126. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  127. ipse parat sese porro speratque futurum
  128. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  129. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  130. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  131. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  132. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  133. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  134. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  135. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  136. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  137. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  138. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  139. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  140. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  141. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  142. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  143. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  144. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  145. Illud in his rebus vitium vehementer
  146. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  147. lumina ne facias oculorum clara creata,
  148. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  149. proceros passus, ideo fastigia posse
  150. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  151. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  152. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  153. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  154. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  155. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  156. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  157. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  158. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  159. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  160. sed potius longe linguae praecessit origo
  161. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  162. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  163. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  164. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  165. at contra conferre manu certamina pugnae
  166. et lacerare artus foedareque membra cruore
  167. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  168. et volnus vitare prius natura
  169. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  170. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  171. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  172. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  173. haec igitur possunt utendi cognita causa
  174. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  175. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  176. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  177. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  178. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  179. utilitatis ob officium potuisse creari.
  180. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  181. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  182. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  183. multa modis multis docui, sed plurima debent
  184. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  185. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  186. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  187. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  188. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  189. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  190. et recreet vires inter datus, atque patentem
  191. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  192. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  193. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  194. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  195. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  196. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  197. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  198. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  199. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  200. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  201. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  202. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  203. dico animo nostro primum simulacra meandi
  204. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  205. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  206. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  207. id quod providet, illius rei constat imago,
  208. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  209. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  210. per membra atque artus animai dissita vis est;
  211. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  212. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  213. paulatim moles protruditur atque movetur.
  214. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  215. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  216. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  217. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  218. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  219. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  220. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  221. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  222. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  223. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  224. trudit agens magnam magno molimine navem
  225. et manus una regit quanto vis impete euntem
  226. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  227. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  228. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  229. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  230. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  231. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  232. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  233. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  234. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  235. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  236. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  237. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  238. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  239. vis animae partimque foras eiecta recessit
  240. et partim contrusa magis concessit in altum;
  241. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  242. nam dubium non est, animai quin opera sit
  243. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  244. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  245. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  246. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  247. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  248. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  249. unde reconflari sensus per membra repente
  250. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  251. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  252. perturbari anima et corpus languescere possit,
  253. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  254. Principio externa corpus de parte necessum est,
  255. quoniam vicinum tangitur auris,
  256. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  257. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  258. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  259. interiorem etiam partem spirantibus
  260. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  261. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  262. perveniant plagae per parva foramina nobis
  263. corporis ad primas partis elementaque prima,
  264. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  265. conturbantur enim positurae principiorum
  266. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  267. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  268. pars etiam distracta per artus non queat esse
  269. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  270. inter enim saepit coetus natura viasque.
  271. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  272. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  273. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  274. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  275. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  276. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  277. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  278. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  279. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  280. corpora conturbant magno contusa labore.
  281. fit ratione eadem coniectus parte animai
  282. altior atque foras eiectus largior eius,
  283. et divisior inter se ac distractior intus.
  284. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  285. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  286. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  287. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  288. causidici causas agere et componere leges,
  289. induperatores pugnare ac proelia obire,
  290. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  291. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  292. semper et inventam patriis exponere chartis.
  293. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  294. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  295. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  296. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  297. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  298. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  299. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  300. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  301. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  302. cernere saltantis et mollia membra moventis
  303. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  304. auribus accipere et consessum cernere eundem
  305. scenaique simul varios splendere decores.
  306. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  307. et quibus in rebus consuerint esse operati
  308. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  309. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  310. in somnis sudare tamen spirareque semper
  311. et quasi de palma summas contendere viris
  312. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  313. venantumque canes in molli saepe quiete
  314. iactant crura tamen subito vocisque repente
  315. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  316. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  317. expergefactique secuntur inania saepe
  318. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  319. donec discussis redeant erroribus ad se.
  320. at consueta domi catulorum blanda propago
  321. discutere et corpus de terra corripere instant,
  322. iactant crura tamen subito vocisque repente
  323. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  324. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  325. expergefactique secuntur inania saepe
  326. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  327. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  328. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  329. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  330. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  331. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  332. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  333. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  334. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  335. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  336. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  337. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  338. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  339. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  340. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  341. indicioque sui facti persaepe fuere.
  342. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  343. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  344. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  345. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  346. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  347. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  348. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  349. somno devincti credunt se extollere vestem,
  350. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  351. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  352. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  353. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  354. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  355. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  356. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  357. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  358. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  359. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  360. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  361. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  362. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  363. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  364. per membra atque artus decedit corpore toto,
  365. in loca conveniens nervorum certa cietque
  366. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  367. inritata tument loca semine fitque voluntas
  368. eicere id quo se contendit dira lubido,
  369. incitat inritans loca turgida semine multo
  370. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  371. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  372. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  373. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  374. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  375. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  376. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  377. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  378. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  379. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  380. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  381. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  382. stillavit gutta et successit frigida cura;
  383. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  384. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  385. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  386. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  387. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  388. nec retinere semel conversum unius amore
  389. et servare sibi curam certumque dolorem;
  390. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  391. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  392. si non prima novis conturbes volnera plagis
  393. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  394. aut alio possis animi traducere motus.
  395. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  396. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  397. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  398. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  399. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  400. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  401. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  402. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  403. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  404. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  405. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  406. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  407. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  408. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  409. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  410. quod fieri contra totum natura repugnat;
  411. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  412. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  413. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  414. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  415. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  416. ex hominis vero facie pulchroque colore
  417. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  418. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  419. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  420. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  421. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  422. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  423. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  424. nec satiare queunt spectando corpora coram
  425. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  426. possunt errantes incerti corpore toto.
  427. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  428. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  429. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  430. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  431. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  432. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  433. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  434. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  435. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  436. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  437. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  438. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  439. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  440. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  441. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  442. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  443. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  444. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  445. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  446. labitur interea res et Babylonia fiunt
  447. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  448. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  449. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  450. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  451. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  452. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  453. eximia veste et victu convivia, ludi,
  454. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  455. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  456. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  457. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  458. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  459. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  460. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  461. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  462. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  463. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  464. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  465. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  466. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  467. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  468. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  469. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  470. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  471. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  472. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  473. et praetermittas animi vitia omnia primum
  474. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  475. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  476. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  477. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  478. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  479. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  480. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  481. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  482. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  483. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  484. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  485. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  486. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  487. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  488. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  489. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  490. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  491. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  492. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  493. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  494. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  495. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  496. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  497. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  498. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  499. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  500. floribus et sertis operit postisque superbos
  501. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  502. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  503. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  504. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  505. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  506. plus videat quam mortali concedere par est.
  507. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  508. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  509. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  510. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  511. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  512. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  513. praetermittere et humanis concedere rebus.
  514. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  515. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  516. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  517. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  518. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  519. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  520. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  521. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  522. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  523. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  524. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  525. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  526. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  527. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  528. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  529. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  530. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  531. Et commiscendo quom semine forte virilem
  532. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  533. tum similes matrum materno semine fiunt,
  534. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  535. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  536. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  537. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  538. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  539. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  540. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  541. possint et referant proavorum saepe figuras,
  542. propterea quia multa modis primordia multis
  543. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  544. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  545. inde Venus varia producit sorte figuras,
  546. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  547. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  548. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  549. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  550. maternoque mares existunt corpore creti;
  551. semper enim partus duplici de semine constat,
  552. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  553. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  554. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  555. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  556. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  557. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  558. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  559. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  560. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  561. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  562. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  563. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  564. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  565. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  566. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  567. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  568. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  569. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  570. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  571. atque alias alii complent magis ex aliisque
  572. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  573. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  574. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  575. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  576. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  577. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  578. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  579. usque adeo magni refert, ut semina possint
  580. seminibus commisceri genitaliter apta
  581. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  582. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  583. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  584. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  585. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  586. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  587. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  588. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  589. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  590. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  591. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  592. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  593. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  594. eicit enim sulcum recta regione viaque
  595. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  596. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  597. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  598. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  599. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  600. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  601. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  602. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  603. morigerisque modis et munde corpore culto,
  604. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  605. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  606. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  607. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  608. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  609. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  154. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  155. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  156. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  157. praeclaram mundi naturam proptereaque
  158. adlaudabile opus divom laudare decere
  159. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  160. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  161. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  162. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  163. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  164. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  165. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  166. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  167. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  168. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  169. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  170. nam gaudere novis rebus debere videtur
  171. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  172. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  173. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  174. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  175. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  176. donec diluxit rerum genitalis origo?
  177. natus enim debet qui cumque est velle manere
  178. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  179. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  180. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  181. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  182. notities hominum divis unde insita primum est,
  183. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  184. quove modost umquam vis cognita principiorum
  185. quidque inter sese permutato ordine possent.
  186. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  187. namque ita multa modis multis primordia rerum
  188. ex infinito iam tempore percita plagis
  189. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  190. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  191. quae cumque inter se possint congressa creare,
  192. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  193. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  194. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  195. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  196. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  197. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  198. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  199. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  200. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  201. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  202. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  203. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  204. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  205. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  206. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  207. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  208. vitai causa valido consueta bidenti
  209. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  210. si non fecundas vertentes vomere glebas
  211. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  212. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  213. et tamen inter dum magno quaesita labore
  214. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  215. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  216. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  217. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  218. praeterea genus horriferum natura ferarum
  219. humanae genti infestum terraque marique
  220. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  221. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  222. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  223. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  224. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  225. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  226. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  227. cui tantum in vita restet transire malorum.
  228. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  229. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  230. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  231. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  232. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  233. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  234. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  235. Principio quoniam terrai corpus et umor
  236. aurarumque leves animae calidique vapores,
  237. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  238. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  239. debet eodem omnis mundi natura putari.
  240. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  241. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  242. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  243. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  244. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  245. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  246. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  247. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  248. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  249. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  250. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  251. principio pars terrai non nulla, perusta
  252. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  253. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  254. quas validi toto dispergunt venti.
  255. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  256. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  257. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  258. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  259. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  260. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  261. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  262. semper abundare et latices manare perennis
  263. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  264. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  265. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  266. partim quod validi verrentes aequora venti
  267. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  268. partim quod supter per terras diditur omnis;
  269. percolatur enim virus retroque remanat
  270. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  271. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  272. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  273. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  274. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  275. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  276. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  277. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  278. omnia iam resoluta forent et in versa.
  279. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  280. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  281. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  282. inrigat adsidue caelum candore recenti
  283. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  284. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  285. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  286. quod simul ac primum nubes succedere soli
  287. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  288. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  289. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  290. ut noscas splendore novo res semper egere
  291. et primum iactum fulgoris quemque perire
  292. nec ratione alia res posse in sole videri,
  293. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  294. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  295. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  296. fulguribus pingues multa caligine taedae
  297. consimili properant ratione, ardore ministro,
  298. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  299. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  300. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  301. exitium celeri celeratur origine flammae.
  302. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  303. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  304. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  305. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  306. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  307. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  308. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  309. nec sanctum numen fati protollere finis
  310. posse neque adversus naturae foedera niti?
  311. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  312. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  313. non ruere avolsos silices a montibus altis
  314. nec validas aevi vires perferre patique
  315. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  316. ex infinito quae tempore pertolerassent
  317. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  318. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  319. continet amplexu terram: si procreat ex se
  320. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  321. totum nativum mortali corpore constat.
  322. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  323. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  324. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  325. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  326. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  327. non alias alii quoque res cecinere ?
  328. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  329. aeternis famae monimentis insita florent?
  330. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  331. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  332. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  333. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  334. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  335. denique natura haec rerum ratioque repertast
  336. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  337. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  338. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  339. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  340. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  341. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  342. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  343. tanto quique magis victus fateare necessest
  344. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  345. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  346. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  347. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  348. nec ratione alia mortales esse videmur,
  349. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  350. atque illi quos a vita natura removit.
  351. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  352. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  353. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  354. dissociare intus partis, ut materiai
  355. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  356. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  357. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  358. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  359. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  360. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  361. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  362. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  363. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  364. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  365. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  366. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  367. ex infinito quae possint forte coorta
  368. corruere hanc rerum violento turbine summam
  369. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  370. nec porro natura loci spatiumque profundi
  371. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  372. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  373. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  374. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  375. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  376. quare etiam nativa necessumst confiteare
  377. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  378. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  379. inmensi validas aevi contemnere vires.
  380. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  381. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  382. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  383. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  384. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  385. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  386. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  387. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  388. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  389. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  390. et siccare prius confidunt omnia posse
  391. quam liquor incepti possit contingere finem.
  392. tantum spirantes aequo certamine bellum
  393. magnis inter se de rebus cernere certant,
  394. cum semel interea fuerit superantior ignis
  395. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  396. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  397. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  398. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  399. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  400. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  401. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  402. obvius aeternam succepit lampada mundi
  403. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  404. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  405. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  406. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  407. ignis enim superare potest ubi materiai
  408. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  409. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  410. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  411. umor item quondam coepit superare coortus,
  412. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  413. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  414. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  415. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  416. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  417. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  418. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  419. nam certe neque consilio primordia rerum
  420. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  421. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  422. sed quia multa modis multis primordia rerum
  423. ex infinito iam tempore percita plagis
  424. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  425. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  426. quae cumque inter se possent congressa creare,
  427. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  428. omnigenus coetus et motus experiundo
  429. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  430. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  431. terrai maris et caeli generisque animantum.
  432. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  433. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  434. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  435. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  436. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  437. diffugere inde loci partes coepere paresque
  438. cum paribus iungi res et discludere mundum
  439. membraque dividere et magnas disponere partes
  440. omnigenis e principiis, discordia quorum
  441. intervalla vias conexus pondera plagas
  442. concursus motus turbabat proelia miscens
  443. propter dissimilis formas variasque figuras,
  444. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  445. nec motus inter sese dare convenientis,
  446. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  447. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  448. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  449. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  450. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  451. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  452. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  453. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  454. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  455. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  456. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  457. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  458. partibus erumpens primus se sustulit aether
  459. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  460. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  461. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  462. matutina rubent radiati lumina solis
  463. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  464. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  465. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  466. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  467. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  468. corpore concreto circum datus undique saepsit
  469. et late diffusus in omnis undique partis
  470. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  471. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  472. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  473. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  474. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  475. nec levia ut possent per summas labier oras,
  476. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  477. versent et partes ut mundi totius extent;
  478. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  479. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  480. his igitur rebus retractis terra repente,
  481. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  482. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  483. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  484. et radii solis cogebant undique terram
  485. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  486. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  487. tam magis expressus salsus de corpore sudor