De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  2. commutantur ibi positurae principiorum;
  3. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  4. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  5. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  6. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  7. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  8. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  9. tangat agam. primum res multas esse necessest
  10. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  11. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  12. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  13. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  14. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  15. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  16. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  17. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  18. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  19. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  20. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  21. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  22. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  23. est alio ut possit permitti longius alter;
  24. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  25. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  26. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  27. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  28. paulatim facilis distractus in auras;
  29. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  30. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  31. significat quod fracta magis redolere videntur
  32. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  33. deinde videre licet maioribus esse creatum
  34. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  35. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  36. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  37. investigare in qua sit regione locatum;
  38. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  39. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  40. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  41. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  42. in generest, sed item species rerum atque colores
  43. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  44. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  45. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  46. auroram clara consuetum voce vocare,
  47. noenu queunt rapidi contra constare leones
  48. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  49. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  50. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  51. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  52. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  53. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  54. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  55. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  56. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  57. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  58. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  59. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  60. multa modis multis in cunctas undique partis
  61. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  62. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  63. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  64. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  65. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  66. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  67. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  68. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  69. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  70. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  71. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  72. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  73. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  74. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  75. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  76. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  77. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  78. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  79. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  80. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  81. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  82. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  83. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  84. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  85. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  86. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  87. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  88. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  89. scire licet mentem simili ratione moveri
  90. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  91. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  92. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  93. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  94. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  95. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  96. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  97. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  98. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  99. nec possunt falsum veris convincere rebus.