De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  2. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  3. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  4. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  5. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  6. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  7. commutantur ibi positurae principiorum;
  8. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  9. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  10. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  11. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  12. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  13. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  14. tangat agam. primum res multas esse necessest
  15. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  16. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  17. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  18. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  19. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  20. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  21. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  22. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  23. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  24. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  25. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  26. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  27. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  28. est alio ut possit permitti longius alter;
  29. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  30. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  31. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  32. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  33. paulatim facilis distractus in auras;
  34. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  35. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  36. significat quod fracta magis redolere videntur
  37. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  38. deinde videre licet maioribus esse creatum
  39. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  40. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  41. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  42. investigare in qua sit regione locatum;
  43. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  44. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  45. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  46. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  47. in generest, sed item species rerum atque colores
  48. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  49. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  50. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  51. auroram clara consuetum voce vocare,
  52. noenu queunt rapidi contra constare leones
  53. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  54. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  55. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  56. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  57. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  58. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  59. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  60. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  61. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  62. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  63. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  64. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  65. multa modis multis in cunctas undique partis
  66. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  67. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  68. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  69. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  70. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  71. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  72. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  73. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  74. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  75. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  76. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  77. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  78. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  79. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  80. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  81. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  82. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  83. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  84. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  85. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  86. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  87. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  88. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  89. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  90. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  91. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  92. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  93. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  94. scire licet mentem simili ratione moveri
  95. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  96. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  97. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  98. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  99. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  100. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  101. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  102. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  103. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  104. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  105. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  106. nec dissentit eum mortis letique potitum
  107. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  108. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  109. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  110. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  111. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  112. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  113. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  114. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  115. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  116. copia particularum, ut possit suppeditare.
  117. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  118. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  119. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  120. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  121. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  122. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  123. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  124. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  125. omnia sub verbone creat natura paratque?
  126. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  127. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  128. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  129. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  130. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  131. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  132. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  133. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  134. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  135. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,