De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  2. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  3. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  4. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  5. proinde foraminibus debent differe figurae
  6. et variare viae proinde ac textura .
  7. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  8. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  9. contractabiliter caulas intrare palati,
  10. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  11. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  12. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  13. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  14. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  15. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  16. commutantur ibi positurae principiorum;
  17. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  18. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  19. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  20. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  21. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  22. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  23. tangat agam. primum res multas esse necessest
  24. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  25. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  26. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  27. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  28. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  29. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  30. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  31. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  32. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  33. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  34. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  35. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  36. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  37. est alio ut possit permitti longius alter;
  38. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  39. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  40. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  41. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  42. paulatim facilis distractus in auras;
  43. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  44. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  45. significat quod fracta magis redolere videntur
  46. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  47. deinde videre licet maioribus esse creatum
  48. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  49. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  50. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  51. investigare in qua sit regione locatum;
  52. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  53. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  54. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  55. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  56. in generest, sed item species rerum atque colores
  57. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  58. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  59. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  60. auroram clara consuetum voce vocare,
  61. noenu queunt rapidi contra constare leones
  62. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  63. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  64. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  65. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  66. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  67. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  68. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  69. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  70. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  71. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  72. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  73. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  74. multa modis multis in cunctas undique partis
  75. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  76. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  77. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  78. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  79. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  80. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  81. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  82. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  83. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  84. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  85. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  86. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  87. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  88. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  89. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  90. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  91. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  92. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  93. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  94. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  95. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  96. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  97. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  98. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  99. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  100. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  101. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  102. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  103. scire licet mentem simili ratione moveri
  104. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  105. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  106. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  107. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  108. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  109. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem