De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde et seminibus constant variantque figura.
  2. semina cum porro distent, differre necessest
  3. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  4. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  5. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  6. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  7. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  8. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  9. proinde foraminibus debent differe figurae
  10. et variare viae proinde ac textura .
  11. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  12. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  13. contractabiliter caulas intrare palati,
  14. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  15. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  16. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  17. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  18. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  19. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  20. commutantur ibi positurae principiorum;
  21. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  22. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  23. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  24. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  25. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  26. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  27. tangat agam. primum res multas esse necessest
  28. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  29. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  30. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  31. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  32. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  33. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  34. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  35. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  36. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  37. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  38. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  39. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  40. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  41. est alio ut possit permitti longius alter;
  42. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  43. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  44. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  45. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  46. paulatim facilis distractus in auras;
  47. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  48. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  49. significat quod fracta magis redolere videntur
  50. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  51. deinde videre licet maioribus esse creatum
  52. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  53. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  54. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  55. investigare in qua sit regione locatum;
  56. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  57. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  58. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  59. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  60. in generest, sed item species rerum atque colores
  61. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  62. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  63. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  64. auroram clara consuetum voce vocare,
  65. noenu queunt rapidi contra constare leones
  66. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  67. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  68. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  69. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  70. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  71. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  72. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  73. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  74. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  75. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  76. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  77. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  78. multa modis multis in cunctas undique partis
  79. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  80. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  81. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  82. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  83. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  84. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  85. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  86. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  87. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  88. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  89. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  90. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  91. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  92. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  93. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  94. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  95. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  96. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  97. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  98. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  99. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  100. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  101. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  102. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  103. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  104. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  105. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  106. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  107. scire licet mentem simili ratione moveri
  108. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  109. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  110. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  111. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  112. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  113. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  114. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  115. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  116. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  117. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  118. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  119. nec dissentit eum mortis letique potitum
  120. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  121. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  122. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  123. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  124. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  125. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  126. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  127. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  128. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  129. copia particularum, ut possit suppeditare.
  130. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  131. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  132. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  133. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  134. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  135. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  136. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  137. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  138. omnia sub verbone creat natura paratque?
  139. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  140. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  141. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  142. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  143. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  144. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  145. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  146. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  147. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  148. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  149. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  150. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  151. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  152. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  153. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  154. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  155. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  156. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  157. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  158. ipse parat sese porro speratque futurum
  159. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  160. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  161. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  162. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  163. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  164. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  165. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  166. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  167. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  168. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  169. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  170. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  171. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  172. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  173. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  174. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  175. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  176. Illud in his rebus vitium vehementer
  177. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  178. lumina ne facias oculorum clara creata,
  179. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  180. proceros passus, ideo fastigia posse
  181. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  182. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  183. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  184. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  185. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  186. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  187. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  188. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  189. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  190. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  191. sed potius longe linguae praecessit origo
  192. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  193. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  194. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  195. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  196. at contra conferre manu certamina pugnae
  197. et lacerare artus foedareque membra cruore
  198. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  199. et volnus vitare prius natura
  200. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  201. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  202. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  203. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  204. haec igitur possunt utendi cognita causa
  205. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  206. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  207. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  208. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  209. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  210. utilitatis ob officium potuisse creari.
  211. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  212. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  213. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  214. multa modis multis docui, sed plurima debent
  215. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  216. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  217. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  218. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  219. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  220. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  221. et recreet vires inter datus, atque patentem
  222. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  223. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  224. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  225. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  226. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  227. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  228. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  229. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  230. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  231. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  232. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  233. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  234. dico animo nostro primum simulacra meandi
  235. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  236. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  237. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  238. id quod providet, illius rei constat imago,
  239. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  240. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  241. per membra atque artus animai dissita vis est;
  242. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  243. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  244. paulatim moles protruditur atque movetur.