De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  2. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  3. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  4. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  5. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  6. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  7. principio meminisse decet quae diximus ante,
  8. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  9. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  10. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  11. extima membrorum circumcaesura ,
  12. proinde et seminibus constant variantque figura.
  13. semina cum porro distent, differre necessest
  14. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  15. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  16. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  17. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  18. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  19. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  20. proinde foraminibus debent differe figurae
  21. et variare viae proinde ac textura .
  22. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  23. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  24. contractabiliter caulas intrare palati,
  25. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  26. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  27. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  28. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  29. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  30. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  31. commutantur ibi positurae principiorum;
  32. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  33. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  34. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  35. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  36. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  37. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  38. tangat agam. primum res multas esse necessest
  39. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  40. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  41. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  42. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  43. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  44. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  45. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  46. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  47. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  48. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  49. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  50. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  51. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  52. est alio ut possit permitti longius alter;
  53. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  54. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  55. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  56. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  57. paulatim facilis distractus in auras;
  58. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  59. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  60. significat quod fracta magis redolere videntur
  61. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  62. deinde videre licet maioribus esse creatum
  63. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  64. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  65. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  66. investigare in qua sit regione locatum;
  67. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  68. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  69. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  70. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  71. in generest, sed item species rerum atque colores
  72. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  73. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  74. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  75. auroram clara consuetum voce vocare,
  76. noenu queunt rapidi contra constare leones
  77. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  78. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  79. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  80. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  81. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  82. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  83. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  84. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  85. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  86. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  87. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  88. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  89. multa modis multis in cunctas undique partis
  90. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  91. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  92. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  93. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  94. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  95. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  96. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  97. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  98. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  99. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  100. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  101. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  102. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  103. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  104. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  105. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  106. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  107. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  108. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  109. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  110. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  111. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  112. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  113. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  114. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  115. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  116. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  117. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  118. scire licet mentem simili ratione moveri
  119. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  120. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  121. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  122. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt