De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum modo quod capias concoctum didere possis
  2. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  3. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  4. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  5. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  6. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  7. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  8. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  9. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  10. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  11. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  12. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  13. principio meminisse decet quae diximus ante,
  14. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  15. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  16. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  17. extima membrorum circumcaesura ,
  18. proinde et seminibus constant variantque figura.
  19. semina cum porro distent, differre necessest
  20. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  21. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  22. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  23. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  24. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  25. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  26. proinde foraminibus debent differe figurae
  27. et variare viae proinde ac textura .
  28. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  29. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  30. contractabiliter caulas intrare palati,
  31. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  32. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  33. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  34. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  35. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  36. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  37. commutantur ibi positurae principiorum;
  38. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  39. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  40. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  41. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  42. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  43. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  44. tangat agam. primum res multas esse necessest
  45. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  46. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  47. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  48. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  49. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  50. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  51. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  52. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  53. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  54. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  55. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  56. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  57. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  58. est alio ut possit permitti longius alter;
  59. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  60. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  61. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  62. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  63. paulatim facilis distractus in auras;
  64. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  65. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  66. significat quod fracta magis redolere videntur
  67. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  68. deinde videre licet maioribus esse creatum
  69. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  70. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  71. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  72. investigare in qua sit regione locatum;
  73. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  74. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  75. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  76. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  77. in generest, sed item species rerum atque colores
  78. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  79. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  80. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  81. auroram clara consuetum voce vocare,
  82. noenu queunt rapidi contra constare leones
  83. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  84. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  85. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  86. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  87. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  88. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  89. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  90. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  91. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  92. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  93. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  94. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  95. multa modis multis in cunctas undique partis
  96. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  97. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  98. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  99. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  100. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  101. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  102. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  103. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  104. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  105. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  106. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  107. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  108. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  109. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  110. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  111. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  112. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  113. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  114. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  115. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  116. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  117. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  118. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  119. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  120. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  121. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  122. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  123. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  124. scire licet mentem simili ratione moveri
  125. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  126. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  127. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  128. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  129. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  130. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  131. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  132. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  133. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  134. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  135. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  136. nec dissentit eum mortis letique potitum
  137. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  138. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  139. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  140. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  141. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  142. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  143. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  144. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  145. tantaque sensibili quovis est tempore in uno