De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum modo quod capias concoctum didere possis
  2. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  3. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  4. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  5. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  6. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  7. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  8. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  9. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  10. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  11. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  12. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  13. principio meminisse decet quae diximus ante,
  14. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  15. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  16. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  17. extima membrorum circumcaesura ,
  18. proinde et seminibus constant variantque figura.
  19. semina cum porro distent, differre necessest
  20. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  21. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  22. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  23. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  24. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  25. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  26. proinde foraminibus debent differe figurae
  27. et variare viae proinde ac textura .
  28. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  29. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  30. contractabiliter caulas intrare palati,
  31. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  32. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  33. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  34. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  35. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  36. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  37. commutantur ibi positurae principiorum;
  38. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  39. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  40. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  41. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  42. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  43. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  44. tangat agam. primum res multas esse necessest
  45. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  46. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  47. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  48. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  49. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  50. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  51. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  52. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  53. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  54. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  55. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  56. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  57. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  58. est alio ut possit permitti longius alter;
  59. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  60. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  61. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  62. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  63. paulatim facilis distractus in auras;
  64. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  65. nam penitus fluere atque recedere rebus odores