De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  2. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  3. umida linguai circum sudantia templa;
  4. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  5. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  6. deinde voluptas est e suco fine palati;
  7. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  8. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  9. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  10. dum modo quod capias concoctum didere possis
  11. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  12. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  13. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  14. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  15. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  16. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  17. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  18. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  19. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  20. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  21. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  22. principio meminisse decet quae diximus ante,
  23. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  24. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  25. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  26. extima membrorum circumcaesura ,
  27. proinde et seminibus constant variantque figura.
  28. semina cum porro distent, differre necessest
  29. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  30. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  31. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  32. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  33. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  34. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  35. proinde foraminibus debent differe figurae
  36. et variare viae proinde ac textura .
  37. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  38. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  39. contractabiliter caulas intrare palati,
  40. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  41. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  42. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  43. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  44. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  45. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  46. commutantur ibi positurae principiorum;
  47. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  48. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  49. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  50. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  51. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  52. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  53. tangat agam. primum res multas esse necessest
  54. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  55. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  56. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  57. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  58. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  59. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  60. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  61. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  62. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  63. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  64. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  65. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  66. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  67. est alio ut possit permitti longius alter;
  68. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  69. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  70. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  71. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  72. paulatim facilis distractus in auras;
  73. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  74. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  75. significat quod fracta magis redolere videntur
  76. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  77. deinde videre licet maioribus esse creatum
  78. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  79. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  80. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  81. investigare in qua sit regione locatum;
  82. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  83. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  84. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  85. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  86. in generest, sed item species rerum atque colores
  87. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  88. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  89. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  90. auroram clara consuetum voce vocare,
  91. noenu queunt rapidi contra constare leones
  92. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  93. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  94. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  95. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  96. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  97. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  98. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  99. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  100. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  101. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  102. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  103. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  104. multa modis multis in cunctas undique partis
  105. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  106. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  107. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  108. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  109. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  110. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  111. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  112. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  113. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  114. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  115. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  116. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  117. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  118. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  119. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  120. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  121. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  122. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  123. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  124. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  125. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  126. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  127. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  128. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  129. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  130. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  131. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  132. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  133. scire licet mentem simili ratione moveri
  134. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  135. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  136. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  137. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  138. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  139. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  140. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  141. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  142. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  143. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  144. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  145. nec dissentit eum mortis letique potitum
  146. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  147. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  148. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  149. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  150. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  151. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  152. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  153. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  154. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  155. copia particularum, ut possit suppeditare.
  156. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  157. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  158. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  159. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  160. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  161. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  162. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  163. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  164. omnia sub verbone creat natura paratque?
  165. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  166. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  167. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  168. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  169. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  170. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  171. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  172. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  173. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  174. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  175. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  176. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  177. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  178. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  179. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  180. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  181. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  182. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  183. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  184. ipse parat sese porro speratque futurum
  185. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  186. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  187. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  188. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  189. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  190. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  191. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  192. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  193. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  194. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  195. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  196. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  197. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  198. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  199. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  200. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  201. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  202. Illud in his rebus vitium vehementer
  203. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  204. lumina ne facias oculorum clara creata,
  205. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  206. proceros passus, ideo fastigia posse
  207. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  208. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  209. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  210. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  211. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  212. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  213. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  214. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  215. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  216. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  217. sed potius longe linguae praecessit origo
  218. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  219. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  220. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  221. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  222. at contra conferre manu certamina pugnae
  223. et lacerare artus foedareque membra cruore
  224. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  225. et volnus vitare prius natura
  226. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  227. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  228. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  229. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  230. haec igitur possunt utendi cognita causa
  231. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  232. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  233. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  234. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  235. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  236. utilitatis ob officium potuisse creari.
  237. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  238. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  239. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  240. multa modis multis docui, sed plurima debent
  241. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  242. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  243. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  244. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  245. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  246. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  247. et recreet vires inter datus, atque patentem
  248. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  249. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  250. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  251. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  252. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  253. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  254. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  255. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  256. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  257. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  258. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  259. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  260. dico animo nostro primum simulacra meandi
  261. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  262. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  263. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  264. id quod providet, illius rei constat imago,
  265. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  266. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  267. per membra atque artus animai dissita vis est;
  268. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  269. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  270. paulatim moles protruditur atque movetur.
  271. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  272. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  273. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  274. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  275. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  276. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  277. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  278. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  279. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  280. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  281. trudit agens magnam magno molimine navem
  282. et manus una regit quanto vis impete euntem
  283. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  284. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  285. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  286. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  287. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  288. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  289. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  290. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  291. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  292. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  293. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  294. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  295. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  296. vis animae partimque foras eiecta recessit
  297. et partim contrusa magis concessit in altum;
  298. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  299. nam dubium non est, animai quin opera sit
  300. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  301. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  302. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  303. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  304. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  305. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  306. unde reconflari sensus per membra repente
  307. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  308. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  309. perturbari anima et corpus languescere possit,
  310. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  311. Principio externa corpus de parte necessum est,
  312. quoniam vicinum tangitur auris,
  313. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  314. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  315. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  316. interiorem etiam partem spirantibus
  317. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  318. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  319. perveniant plagae per parva foramina nobis
  320. corporis ad primas partis elementaque prima,
  321. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  322. conturbantur enim positurae principiorum
  323. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  324. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  325. pars etiam distracta per artus non queat esse
  326. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  327. inter enim saepit coetus natura viasque.
  328. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  329. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  330. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  331. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  332. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  333. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  334. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  335. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  336. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  337. corpora conturbant magno contusa labore.
  338. fit ratione eadem coniectus parte animai
  339. altior atque foras eiectus largior eius,
  340. et divisior inter se ac distractior intus.
  341. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  342. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  343. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  344. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  345. causidici causas agere et componere leges,
  346. induperatores pugnare ac proelia obire,
  347. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  348. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  349. semper et inventam patriis exponere chartis.
  350. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  351. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  352. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  353. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  354. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  355. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  356. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  357. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  358. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  359. cernere saltantis et mollia membra moventis
  360. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  361. auribus accipere et consessum cernere eundem
  362. scenaique simul varios splendere decores.
  363. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  364. et quibus in rebus consuerint esse operati
  365. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  366. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  367. in somnis sudare tamen spirareque semper
  368. et quasi de palma summas contendere viris
  369. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  370. venantumque canes in molli saepe quiete
  371. iactant crura tamen subito vocisque repente
  372. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  373. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  374. expergefactique secuntur inania saepe
  375. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  376. donec discussis redeant erroribus ad se.
  377. at consueta domi catulorum blanda propago
  378. discutere et corpus de terra corripere instant,
  379. iactant crura tamen subito vocisque repente
  380. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  381. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  382. expergefactique secuntur inania saepe
  383. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  384. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  385. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  386. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  387. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  388. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  389. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  390. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  391. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  392. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  393. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  394. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  395. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  396. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  397. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  398. indicioque sui facti persaepe fuere.
  399. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  400. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  401. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  402. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  403. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  404. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  405. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  406. somno devincti credunt se extollere vestem,
  407. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  408. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  409. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  410. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  411. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  412. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  413. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  414. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  415. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  416. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  417. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  418. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  419. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  420. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  421. per membra atque artus decedit corpore toto,
  422. in loca conveniens nervorum certa cietque
  423. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  424. inritata tument loca semine fitque voluntas
  425. eicere id quo se contendit dira lubido,
  426. incitat inritans loca turgida semine multo
  427. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  428. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  429. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  430. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  431. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  432. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  433. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  434. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  435. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  436. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  437. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  438. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  439. stillavit gutta et successit frigida cura;
  440. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  441. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  442. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  443. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  444. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  445. nec retinere semel conversum unius amore
  446. et servare sibi curam certumque dolorem;
  447. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  448. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  449. si non prima novis conturbes volnera plagis
  450. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  451. aut alio possis animi traducere motus.
  452. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  453. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  454. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  455. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  456. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  457. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  458. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  459. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  460. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  461. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  462. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  463. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  464. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  465. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  466. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  467. quod fieri contra totum natura repugnat;
  468. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  469. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  470. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  471. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  472. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  473. ex hominis vero facie pulchroque colore
  474. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  475. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  476. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  477. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  478. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  479. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  480. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  481. nec satiare queunt spectando corpora coram
  482. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  483. possunt errantes incerti corpore toto.
  484. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  485. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  486. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  487. adfigunt avide corpus iunguntque salivas