De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  2. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  3. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  4. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  5. umida linguai circum sudantia templa;
  6. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  7. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  8. deinde voluptas est e suco fine palati;
  9. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  10. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  11. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  12. dum modo quod capias concoctum didere possis
  13. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  14. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  15. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  16. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  17. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  18. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  19. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  20. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  21. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  22. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  23. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  24. principio meminisse decet quae diximus ante,
  25. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  26. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  27. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  28. extima membrorum circumcaesura ,
  29. proinde et seminibus constant variantque figura.
  30. semina cum porro distent, differre necessest
  31. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  32. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  33. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  34. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  35. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  36. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  37. proinde foraminibus debent differe figurae
  38. et variare viae proinde ac textura .
  39. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  40. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  41. contractabiliter caulas intrare palati,
  42. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  43. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  44. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  45. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  46. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  47. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  48. commutantur ibi positurae principiorum;
  49. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  50. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  51. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  52. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  53. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  54. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  55. tangat agam. primum res multas esse necessest
  56. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  57. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  58. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  59. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  60. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  61. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  62. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  63. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  64. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  65. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  66. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  67. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  68. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  69. est alio ut possit permitti longius alter;
  70. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  71. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  72. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  73. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  74. paulatim facilis distractus in auras;
  75. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  76. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  77. significat quod fracta magis redolere videntur
  78. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  79. deinde videre licet maioribus esse creatum
  80. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  81. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  82. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  83. investigare in qua sit regione locatum;
  84. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  85. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  86. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  87. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  88. in generest, sed item species rerum atque colores
  89. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  90. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  91. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  92. auroram clara consuetum voce vocare,
  93. noenu queunt rapidi contra constare leones
  94. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  95. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  96. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  97. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  98. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  99. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  100. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  101. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  102. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  103. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  104. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  105. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  106. multa modis multis in cunctas undique partis
  107. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  108. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  109. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  110. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  111. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  112. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  113. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  114. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  115. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  116. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  117. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  118. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  119. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  120. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  121. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  122. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  123. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  124. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  125. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  126. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  127. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  128. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  129. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  130. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  131. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  132. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  133. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  134. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  135. scire licet mentem simili ratione moveri
  136. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  137. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  138. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  139. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  140. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  141. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  142. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  143. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  144. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  145. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  146. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  147. nec dissentit eum mortis letique potitum
  148. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  149. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  150. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  151. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  152. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  153. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  154. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  155. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  156. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  157. copia particularum, ut possit suppeditare.
  158. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  159. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  160. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  161. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  162. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  163. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  164. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  165. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  166. omnia sub verbone creat natura paratque?
  167. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  168. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  169. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  170. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  171. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  172. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  173. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  174. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  175. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  176. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  177. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  178. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  179. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  180. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  181. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  182. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  183. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  184. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  185. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  186. ipse parat sese porro speratque futurum
  187. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  188. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  189. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  190. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  191. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  192. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  193. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  194. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  195. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  196. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  197. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  198. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  199. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  200. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  201. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  202. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  203. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  204. Illud in his rebus vitium vehementer
  205. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  206. lumina ne facias oculorum clara creata,
  207. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  208. proceros passus, ideo fastigia posse
  209. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  210. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  211. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  212. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  213. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  214. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  215. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  216. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  217. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  218. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  219. sed potius longe linguae praecessit origo
  220. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  221. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  222. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  223. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  224. at contra conferre manu certamina pugnae
  225. et lacerare artus foedareque membra cruore
  226. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  227. et volnus vitare prius natura
  228. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  229. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  230. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  231. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  232. haec igitur possunt utendi cognita causa
  233. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  234. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  235. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  236. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  237. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  238. utilitatis ob officium potuisse creari.
  239. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  240. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  241. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  242. multa modis multis docui, sed plurima debent
  243. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  244. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  245. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  246. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  247. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  248. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  249. et recreet vires inter datus, atque patentem
  250. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  251. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  252. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  253. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  254. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  255. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  256. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  257. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  258. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  259. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  260. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  261. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  262. dico animo nostro primum simulacra meandi
  263. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  264. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  265. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  266. id quod providet, illius rei constat imago,
  267. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  268. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  269. per membra atque artus animai dissita vis est;
  270. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  271. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  272. paulatim moles protruditur atque movetur.
  273. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  274. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  275. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  276. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  277. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  278. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  279. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  280. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  281. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  282. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  283. trudit agens magnam magno molimine navem
  284. et manus una regit quanto vis impete euntem
  285. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  286. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  287. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  288. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  289. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  290. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  291. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  292. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  293. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  294. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  295. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  296. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  297. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  298. vis animae partimque foras eiecta recessit
  299. et partim contrusa magis concessit in altum;
  300. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  301. nam dubium non est, animai quin opera sit
  302. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  303. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  304. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  305. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  306. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  307. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  308. unde reconflari sensus per membra repente
  309. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  310. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  311. perturbari anima et corpus languescere possit,
  312. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  313. Principio externa corpus de parte necessum est,
  314. quoniam vicinum tangitur auris,
  315. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  316. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  317. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  318. interiorem etiam partem spirantibus
  319. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  320. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  321. perveniant plagae per parva foramina nobis
  322. corporis ad primas partis elementaque prima,
  323. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  324. conturbantur enim positurae principiorum
  325. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  326. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  327. pars etiam distracta per artus non queat esse
  328. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  329. inter enim saepit coetus natura viasque.
  330. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  331. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  332. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  333. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  334. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  335. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  336. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  337. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  338. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  339. corpora conturbant magno contusa labore.
  340. fit ratione eadem coniectus parte animai
  341. altior atque foras eiectus largior eius,
  342. et divisior inter se ac distractior intus.
  343. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  344. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  345. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  346. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  347. causidici causas agere et componere leges,
  348. induperatores pugnare ac proelia obire,
  349. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  350. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  351. semper et inventam patriis exponere chartis.
  352. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  353. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  354. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  355. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  356. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  357. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  358. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  359. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  360. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  361. cernere saltantis et mollia membra moventis
  362. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  363. auribus accipere et consessum cernere eundem
  364. scenaique simul varios splendere decores.
  365. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  366. et quibus in rebus consuerint esse operati
  367. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  368. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  369. in somnis sudare tamen spirareque semper
  370. et quasi de palma summas contendere viris
  371. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  372. venantumque canes in molli saepe quiete
  373. iactant crura tamen subito vocisque repente
  374. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  375. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  376. expergefactique secuntur inania saepe
  377. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  378. donec discussis redeant erroribus ad se.
  379. at consueta domi catulorum blanda propago