De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  2. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  3. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  4. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  5. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  6. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  7. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  8. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  9. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  10. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  11. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  12. sed potius tali facto recreata valescat,
  13. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  14. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  15. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  16. carmine Pierio rationem exponere nostram
  17. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  18. si tibi forte animum tali ratione tenere
  19. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  20. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  21. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  22. qualia sint et quam variis distantia formis
  23. sponte sua volitent aeterno percita motu
  24. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  25. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  26. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  27. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  28. atque animi quoniam docui natura quid esset
  29. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  30. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  31. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  32. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  33. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  34. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  35. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  36. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  37. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  38. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  39. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  40. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  41. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  42. effugere aut umbras inter vivos volitare
  43. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  44. cum corpus simul atque animi natura perempta
  45. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  46. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  47. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  48. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  49. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  50. corpora res multae, partim diffusa solute,
  51. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  52. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  53. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  54. et vituli cum membranas de corpore summo
  55. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  56. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  57. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  58. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  59. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  60. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  61. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  62. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  63. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  64. quo fuerint et formai servare figuram,
  65. et multo citius, quanto minus indupediri
  66. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  67. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  68. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  69. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  70. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  71. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  72. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  73. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  74. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  75. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  76. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  77. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  78. omnia conrident correpta luce diei.
  79. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  80. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  81. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  82. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  83. quae volgo volitant subtili praedita filo
  84. nec singillatim possunt secreta videri.
  85. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  86. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  87. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  88. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  89. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  90. at contra tenuis summi membrana coloris
  91. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  92. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  93. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  94. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  95. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  96. exin imaginibus missis consistere eorum.
  97. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  98. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  99. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  100. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  101. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  102. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  103. nec ratione alia servari posse videntur,
  104. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  105. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  106. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  107. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  108. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  109. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  110. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  111. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  112. tertia pars nulla possit ratione videri.
  113. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  114. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  115. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  116. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  117. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  118. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  119. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  120. habrotonique graves et tristia centaurea,
  121. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  122. ---
  123. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  124. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  125. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  126. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  127. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  128. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  129. quae multis formata modis sublime feruntur,
  130. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  131. cernimus et mundi speciem violare serenam
  132. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  133. ora volare videntur et umbram ducere late,
  134. inter dum magni montes avolsaque saxa
  135. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  136. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  137. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  138. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  139. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  140. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  141. ---
  142. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  143. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  144. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  145. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  146. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  147. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  148. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  149. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  150. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  151. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  152. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  153. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  154. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  155. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  156. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  157. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  158. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  159. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  160. sic ab rebus item simili ratione necessest
  161. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  162. multa modis multis in cunctas undique partis;
  163. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  164. res ibi respondent simili forma atque colore.
  165. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  166. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  167. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  168. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  169. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  170. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  171. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  172. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  173. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  174. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  175. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  176. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  177. suavidicis potius quam multis versibus edam;