De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  2. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  3. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  4. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  5. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  6. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  7. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  8. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  9. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  10. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  11. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  12. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  13. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  14. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  15. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  16. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  17. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  18. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  19. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  20. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  21. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  22. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  23. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  24. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  25. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  26. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  27. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  28. siquis forte manu premere ac siccare .
  29. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  30. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  31. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  32. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  33. umida linguai circum sudantia templa;
  34. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  35. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  36. deinde voluptas est e suco fine palati;
  37. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  38. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  39. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  40. dum modo quod capias concoctum didere possis
  41. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  42. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  43. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  44. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  45. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  46. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  47. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  48. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  49. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  50. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  51. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  52. principio meminisse decet quae diximus ante,
  53. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  54. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  55. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  56. extima membrorum circumcaesura ,
  57. proinde et seminibus constant variantque figura.
  58. semina cum porro distent, differre necessest
  59. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  60. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  61. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  62. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  63. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  64. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  65. proinde foraminibus debent differe figurae
  66. et variare viae proinde ac textura .
  67. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  68. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  69. contractabiliter caulas intrare palati,
  70. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  71. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  72. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  73. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  74. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  75. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  76. commutantur ibi positurae principiorum;
  77. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  78. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  79. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  80. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  81. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  82. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  83. tangat agam. primum res multas esse necessest
  84. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  85. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  86. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  87. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  88. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  89. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  90. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  91. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  92. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  93. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  94. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  95. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  96. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  97. est alio ut possit permitti longius alter;
  98. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  99. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  100. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  101. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  102. paulatim facilis distractus in auras;
  103. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  104. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  105. significat quod fracta magis redolere videntur
  106. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  107. deinde videre licet maioribus esse creatum
  108. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  109. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  110. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  111. investigare in qua sit regione locatum;
  112. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  113. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  114. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  115. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  116. in generest, sed item species rerum atque colores
  117. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  118. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  119. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  120. auroram clara consuetum voce vocare,
  121. noenu queunt rapidi contra constare leones
  122. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  123. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  124. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  125. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  126. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  127. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  128. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  129. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  130. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  131. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  132. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  133. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  134. multa modis multis in cunctas undique partis
  135. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  136. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  137. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  138. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  139. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  140. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  141. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  142. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  143. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  144. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  145. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  146. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  147. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  148. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  149. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  150. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  151. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  152. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  153. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  154. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  155. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  156. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  157. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  158. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  159. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  160. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  161. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  162. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  163. scire licet mentem simili ratione moveri
  164. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  165. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  166. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  167. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  168. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  169. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  170. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  171. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  172. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  173. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  174. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  175. nec dissentit eum mortis letique potitum
  176. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  177. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  178. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  179. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  180. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  181. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  182. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  183. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  184. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  185. copia particularum, ut possit suppeditare.
  186. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  187. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  188. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  189. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  190. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  191. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  192. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  193. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  194. omnia sub verbone creat natura paratque?
  195. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  196. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  197. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  198. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  199. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  200. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  201. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  202. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  203. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  204. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  205. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  206. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  207. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  208. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  209. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  210. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  211. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  212. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  213. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  214. ipse parat sese porro speratque futurum
  215. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  216. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  217. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  218. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  219. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  220. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  221. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  222. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  223. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  224. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  225. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  226. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  227. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  228. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  229. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  230. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  231. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  232. Illud in his rebus vitium vehementer
  233. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  234. lumina ne facias oculorum clara creata,
  235. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  236. proceros passus, ideo fastigia posse
  237. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  238. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  239. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  240. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  241. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  242. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  243. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  244. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  245. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  246. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  247. sed potius longe linguae praecessit origo
  248. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  249. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  250. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  251. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  252. at contra conferre manu certamina pugnae
  253. et lacerare artus foedareque membra cruore
  254. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  255. et volnus vitare prius natura
  256. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  257. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  258. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  259. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  260. haec igitur possunt utendi cognita causa
  261. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  262. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  263. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  264. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  265. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  266. utilitatis ob officium potuisse creari.
  267. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  268. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  269. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  270. multa modis multis docui, sed plurima debent
  271. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  272. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  273. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  274. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  275. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  276. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  277. et recreet vires inter datus, atque patentem
  278. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  279. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  280. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  281. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  282. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  283. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  284. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  285. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  286. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  287. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  288. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  289. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  290. dico animo nostro primum simulacra meandi
  291. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  292. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  293. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  294. id quod providet, illius rei constat imago,
  295. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  296. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  297. per membra atque artus animai dissita vis est;
  298. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  299. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  300. paulatim moles protruditur atque movetur.
  301. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  302. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  303. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  304. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  305. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  306. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  307. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  308. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  309. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  310. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  311. trudit agens magnam magno molimine navem
  312. et manus una regit quanto vis impete euntem
  313. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  314. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  315. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  316. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  317. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  318. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  319. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  320. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  321. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  322. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  323. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  324. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  325. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  326. vis animae partimque foras eiecta recessit
  327. et partim contrusa magis concessit in altum;
  328. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  329. nam dubium non est, animai quin opera sit
  330. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  331. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  332. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  333. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  334. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  335. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  336. unde reconflari sensus per membra repente
  337. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  338. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  339. perturbari anima et corpus languescere possit,
  340. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  341. Principio externa corpus de parte necessum est,
  342. quoniam vicinum tangitur auris,
  343. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  344. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  345. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  346. interiorem etiam partem spirantibus
  347. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  348. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  349. perveniant plagae per parva foramina nobis
  350. corporis ad primas partis elementaque prima,
  351. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  352. conturbantur enim positurae principiorum
  353. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  354. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  355. pars etiam distracta per artus non queat esse
  356. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  357. inter enim saepit coetus natura viasque.
  358. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  359. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  360. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  361. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  362. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  363. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  364. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  365. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  366. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  367. corpora conturbant magno contusa labore.
  368. fit ratione eadem coniectus parte animai
  369. altior atque foras eiectus largior eius,
  370. et divisior inter se ac distractior intus.
  371. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  372. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  373. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  374. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  375. causidici causas agere et componere leges,
  376. induperatores pugnare ac proelia obire,
  377. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  378. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  379. semper et inventam patriis exponere chartis.
  380. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  381. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  382. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  383. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  384. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  385. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  386. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  387. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  388. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  389. cernere saltantis et mollia membra moventis
  390. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  391. auribus accipere et consessum cernere eundem
  392. scenaique simul varios splendere decores.
  393. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  394. et quibus in rebus consuerint esse operati
  395. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  396. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  397. in somnis sudare tamen spirareque semper
  398. et quasi de palma summas contendere viris
  399. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  400. venantumque canes in molli saepe quiete
  401. iactant crura tamen subito vocisque repente
  402. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  403. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  404. expergefactique secuntur inania saepe
  405. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  406. donec discussis redeant erroribus ad se.
  407. at consueta domi catulorum blanda propago
  408. discutere et corpus de terra corripere instant,
  409. iactant crura tamen subito vocisque repente
  410. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  411. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  412. expergefactique secuntur inania saepe
  413. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  414. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  415. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  416. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  417. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  418. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  419. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  420. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  421. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  422. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  423. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  424. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  425. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  426. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  427. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  428. indicioque sui facti persaepe fuere.
  429. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  430. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  431. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  432. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  433. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  434. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  435. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  436. somno devincti credunt se extollere vestem,
  437. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  438. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  439. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  440. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  441. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  442. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  443. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  444. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  445. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  446. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  447. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  448. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  449. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  450. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  451. per membra atque artus decedit corpore toto,
  452. in loca conveniens nervorum certa cietque
  453. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  454. inritata tument loca semine fitque voluntas
  455. eicere id quo se contendit dira lubido,
  456. incitat inritans loca turgida semine multo
  457. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  458. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  459. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  460. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  461. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  462. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  463. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  464. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  465. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  466. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  467. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  468. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  469. stillavit gutta et successit frigida cura;
  470. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  471. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  472. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  473. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  474. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  475. nec retinere semel conversum unius amore
  476. et servare sibi curam certumque dolorem;
  477. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  478. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  479. si non prima novis conturbes volnera plagis
  480. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  481. aut alio possis animi traducere motus.