De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  2. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  3. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  4. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  5. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  6. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  7. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  8. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  9. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  10. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  11. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  12. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  13. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  14. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  15. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  16. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  17. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  18. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  19. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  20. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  21. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  22. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  23. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  24. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  25. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  26. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  27. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  28. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  29. siquis forte manu premere ac siccare .
  30. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  31. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  32. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  33. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  34. umida linguai circum sudantia templa;
  35. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  36. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  37. deinde voluptas est e suco fine palati;
  38. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  39. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  40. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  41. dum modo quod capias concoctum didere possis
  42. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  43. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  44. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  45. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  46. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  47. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  48. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  49. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  50. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  51. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  52. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  53. principio meminisse decet quae diximus ante,
  54. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  55. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  56. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  57. extima membrorum circumcaesura ,
  58. proinde et seminibus constant variantque figura.
  59. semina cum porro distent, differre necessest
  60. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  61. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  62. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  63. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  64. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  65. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  66. proinde foraminibus debent differe figurae
  67. et variare viae proinde ac textura .
  68. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  69. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  70. contractabiliter caulas intrare palati,
  71. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  72. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  73. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  74. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  75. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  76. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  77. commutantur ibi positurae principiorum;
  78. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  79. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  80. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  81. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  82. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  83. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  84. tangat agam. primum res multas esse necessest
  85. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  86. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  87. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  88. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  89. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  90. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  91. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  92. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  93. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  94. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  95. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  96. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  97. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  98. est alio ut possit permitti longius alter;
  99. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  100. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  101. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  102. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  103. paulatim facilis distractus in auras;
  104. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  105. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  106. significat quod fracta magis redolere videntur
  107. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  108. deinde videre licet maioribus esse creatum
  109. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  110. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  111. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  112. investigare in qua sit regione locatum;
  113. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  114. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  115. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  116. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  117. in generest, sed item species rerum atque colores
  118. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  119. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  120. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  121. auroram clara consuetum voce vocare,
  122. noenu queunt rapidi contra constare leones
  123. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  124. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  125. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  126. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  127. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  128. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  129. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  130. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  131. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  132. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  133. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  134. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  135. multa modis multis in cunctas undique partis
  136. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  137. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  138. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  139. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  140. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  141. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  142. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  143. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  144. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  145. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  146. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  147. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  148. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  149. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  150. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  151. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  152. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  153. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  154. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  155. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  156. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  157. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  158. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  159. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  160. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  161. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  162. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  163. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  164. scire licet mentem simili ratione moveri
  165. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  166. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  167. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  168. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  169. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  170. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  171. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  172. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  173. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  174. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  175. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  176. nec dissentit eum mortis letique potitum
  177. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  178. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  179. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  180. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  181. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  182. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  183. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  184. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  185. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  186. copia particularum, ut possit suppeditare.
  187. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  188. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  189. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  190. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  191. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  192. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  193. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  194. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  195. omnia sub verbone creat natura paratque?
  196. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  197. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  198. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  199. cernimus in somnis et mollia membra movere,