De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  2. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  3. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  4. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  5. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  6. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  7. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  8. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  9. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  10. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  11. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  12. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  13. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  14. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  15. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  16. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  17. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  18. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  19. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  20. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  21. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  22. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  23. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  24. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  25. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  26. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  27. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  28. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  29. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  30. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  31. siquis forte manu premere ac siccare .
  32. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  33. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  34. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  35. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  36. umida linguai circum sudantia templa;
  37. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  38. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  39. deinde voluptas est e suco fine palati;
  40. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  41. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  42. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  43. dum modo quod capias concoctum didere possis
  44. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  45. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  46. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  47. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  48. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  49. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  50. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  51. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  52. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  53. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  54. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  55. principio meminisse decet quae diximus ante,
  56. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  57. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  58. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  59. extima membrorum circumcaesura ,
  60. proinde et seminibus constant variantque figura.
  61. semina cum porro distent, differre necessest
  62. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  63. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  64. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  65. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  66. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  67. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  68. proinde foraminibus debent differe figurae
  69. et variare viae proinde ac textura .
  70. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  71. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  72. contractabiliter caulas intrare palati,
  73. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  74. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  75. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  76. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  77. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  78. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  79. commutantur ibi positurae principiorum;
  80. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  81. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  82. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  83. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  84. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  85. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  86. tangat agam. primum res multas esse necessest
  87. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  88. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  89. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  90. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  91. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  92. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  93. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  94. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  95. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  96. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  97. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  98. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  99. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  100. est alio ut possit permitti longius alter;
  101. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  102. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  103. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  104. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  105. paulatim facilis distractus in auras;
  106. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  107. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  108. significat quod fracta magis redolere videntur
  109. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  110. deinde videre licet maioribus esse creatum
  111. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  112. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  113. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  114. investigare in qua sit regione locatum;
  115. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  116. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  117. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  118. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  119. in generest, sed item species rerum atque colores
  120. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  121. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  122. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  123. auroram clara consuetum voce vocare,
  124. noenu queunt rapidi contra constare leones
  125. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  126. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  127. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  128. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  129. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  130. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  131. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  132. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  133. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  134. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  135. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  136. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  137. multa modis multis in cunctas undique partis
  138. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  139. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  140. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  141. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  142. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  143. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  144. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  145. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  146. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  147. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  148. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  149. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  150. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  151. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  152. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  153. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  154. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  155. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  156. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  157. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  158. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  159. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  160. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  161. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  162. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  163. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  164. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  165. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  166. scire licet mentem simili ratione moveri
  167. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  168. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  169. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  170. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  171. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  172. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  173. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  174. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  175. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  176. nec possunt falsum veris convincere rebus.