De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  2. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  3. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  4. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  5. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  6. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  7. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  8. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  9. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  10. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  11. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  12. pinea semiferi capitis velamina quassans
  13. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  14. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  15. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  16. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  17. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  18. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  19. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  20. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  21. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  22. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  23. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  24. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  25. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  26. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  27. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  28. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  29. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  30. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  31. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  32. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  33. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  34. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  35. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  36. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  37. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  38. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  39. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  40. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  41. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  42. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  43. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  44. siquis forte manu premere ac siccare .
  45. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  46. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  47. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  48. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  49. umida linguai circum sudantia templa;
  50. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  51. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  52. deinde voluptas est e suco fine palati;
  53. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  54. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  55. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  56. dum modo quod capias concoctum didere possis
  57. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  58. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  59. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  60. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  61. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  62. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  63. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  64. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  65. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  66. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  67. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  68. principio meminisse decet quae diximus ante,
  69. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  70. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  71. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  72. extima membrorum circumcaesura ,
  73. proinde et seminibus constant variantque figura.
  74. semina cum porro distent, differre necessest
  75. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  76. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  77. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  78. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  79. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  80. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  81. proinde foraminibus debent differe figurae
  82. et variare viae proinde ac textura .
  83. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  84. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  85. contractabiliter caulas intrare palati,
  86. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  87. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  88. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  89. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  90. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  91. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  92. commutantur ibi positurae principiorum;
  93. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  94. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  95. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  96. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  97. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  98. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  99. tangat agam. primum res multas esse necessest
  100. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  101. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  102. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  103. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  104. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  105. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  106. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  107. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  108. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  109. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  110. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  111. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  112. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  113. est alio ut possit permitti longius alter;
  114. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  115. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  116. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  117. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  118. paulatim facilis distractus in auras;
  119. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  120. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  121. significat quod fracta magis redolere videntur
  122. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  123. deinde videre licet maioribus esse creatum
  124. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  125. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  126. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  127. investigare in qua sit regione locatum;
  128. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  129. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  130. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  131. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  132. in generest, sed item species rerum atque colores
  133. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  134. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  135. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  136. auroram clara consuetum voce vocare,
  137. noenu queunt rapidi contra constare leones
  138. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  139. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  140. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  141. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  142. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  143. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  144. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  145. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  146. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  147. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  148. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  149. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  150. multa modis multis in cunctas undique partis
  151. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  152. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  153. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  154. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  155. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  156. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  157. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  158. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  159. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  160. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  161. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  162. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  163. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  164. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  165. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  166. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  167. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  168. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  169. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  170. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  171. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  172. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  173. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  174. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  175. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  176. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  177. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  178. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  179. scire licet mentem simili ratione moveri
  180. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  181. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  182. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  183. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  184. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  185. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  186. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  187. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  188. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  189. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  190. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  191. nec dissentit eum mortis letique potitum
  192. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  193. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  194. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  195. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  196. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  197. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  198. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  199. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  200. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  201. copia particularum, ut possit suppeditare.
  202. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  203. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  204. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  205. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  206. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  207. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  208. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  209. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  210. omnia sub verbone creat natura paratque?
  211. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  212. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  213. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  214. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  215. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  216. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  217. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  218. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  219. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  220. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  221. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  222. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  223. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  224. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  225. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  226. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  227. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  228. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  229. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  230. ipse parat sese porro speratque futurum
  231. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  232. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  233. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  234. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  235. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  236. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  237. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  238. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  239. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  240. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  241. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  242. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  243. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  244. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  245. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  246. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  247. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  248. Illud in his rebus vitium vehementer
  249. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  250. lumina ne facias oculorum clara creata,
  251. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  252. proceros passus, ideo fastigia posse
  253. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  254. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  255. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  256. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  257. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  258. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  259. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  260. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  261. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  262. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  263. sed potius longe linguae praecessit origo
  264. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  265. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  266. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  267. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  268. at contra conferre manu certamina pugnae
  269. et lacerare artus foedareque membra cruore
  270. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  271. et volnus vitare prius natura
  272. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  273. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  274. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  275. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  276. haec igitur possunt utendi cognita causa
  277. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  278. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  279. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  280. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  281. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  282. utilitatis ob officium potuisse creari.
  283. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  284. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  285. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  286. multa modis multis docui, sed plurima debent
  287. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  288. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  289. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  290. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  291. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  292. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  293. et recreet vires inter datus, atque patentem
  294. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  295. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  296. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  297. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  298. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  299. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  300. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro