De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  2. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  3. palantis comites com montis inter opacos
  4. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  5. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  6. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  7. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  8. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  9. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  10. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  11. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  12. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  13. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  14. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  15. pinea semiferi capitis velamina quassans
  16. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  17. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  18. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  19. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  20. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  21. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  22. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  23. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  24. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  25. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  26. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  27. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  28. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  29. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  30. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  31. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  32. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  33. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  34. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  35. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  36. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  37. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  38. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  39. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  40. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  41. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  42. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  43. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  44. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  45. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  46. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  47. siquis forte manu premere ac siccare .
  48. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  49. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  50. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  51. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  52. umida linguai circum sudantia templa;
  53. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  54. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  55. deinde voluptas est e suco fine palati;
  56. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  57. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  58. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  59. dum modo quod capias concoctum didere possis
  60. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  61. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  62. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  63. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  64. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  65. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  66. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  67. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  68. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  69. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  70. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  71. principio meminisse decet quae diximus ante,
  72. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  73. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  74. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  75. extima membrorum circumcaesura ,
  76. proinde et seminibus constant variantque figura.
  77. semina cum porro distent, differre necessest
  78. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  79. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  80. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  81. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  82. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  83. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  84. proinde foraminibus debent differe figurae
  85. et variare viae proinde ac textura .
  86. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  87. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  88. contractabiliter caulas intrare palati,
  89. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  90. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  91. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  92. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  93. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  94. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  95. commutantur ibi positurae principiorum;
  96. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  97. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  98. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  99. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  100. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  101. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  102. tangat agam. primum res multas esse necessest
  103. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  104. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  105. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  106. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  107. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  108. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  109. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  110. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  111. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  112. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  113. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  114. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  115. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  116. est alio ut possit permitti longius alter;
  117. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  118. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  119. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  120. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  121. paulatim facilis distractus in auras;
  122. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  123. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  124. significat quod fracta magis redolere videntur
  125. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  126. deinde videre licet maioribus esse creatum
  127. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  128. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  129. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  130. investigare in qua sit regione locatum;
  131. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  132. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  133. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  134. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  135. in generest, sed item species rerum atque colores
  136. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  137. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  138. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  139. auroram clara consuetum voce vocare,
  140. noenu queunt rapidi contra constare leones
  141. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  142. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  143. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  144. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  145. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  146. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  147. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  148. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  149. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  150. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  151. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  152. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  153. multa modis multis in cunctas undique partis
  154. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  155. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  156. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  157. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  158. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  159. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  160. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  161. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  162. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  163. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  164. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  165. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  166. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  167. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  168. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  169. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  170. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  171. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  172. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  173. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  174. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  175. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  176. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  177. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  178. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  179. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  180. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  181. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  182. scire licet mentem simili ratione moveri
  183. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  184. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  185. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  186. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  187. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  188. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  189. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  190. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  191. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  192. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  193. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  194. nec dissentit eum mortis letique potitum
  195. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  196. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  197. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  198. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  199. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  200. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  201. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  202. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  203. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  204. copia particularum, ut possit suppeditare.
  205. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  206. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  207. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  208. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  209. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  210. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  211. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  212. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  213. omnia sub verbone creat natura paratque?
  214. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  215. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  216. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  217. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  218. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  219. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  220. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  221. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  222. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  223. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  224. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  225. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  226. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  227. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  228. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  229. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  230. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  231. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  232. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  233. ipse parat sese porro speratque futurum
  234. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  235. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  236. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  237. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  238. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  239. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  240. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  241. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  242. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  243. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  244. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  245. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  246. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  247. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  248. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  249. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  250. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  251. Illud in his rebus vitium vehementer
  252. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  253. lumina ne facias oculorum clara creata,
  254. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  255. proceros passus, ideo fastigia posse
  256. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  257. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  258. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  259. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  260. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  261. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  262. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  263. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  264. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  265. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  266. sed potius longe linguae praecessit origo
  267. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  268. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  269. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  270. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  271. at contra conferre manu certamina pugnae
  272. et lacerare artus foedareque membra cruore
  273. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  274. et volnus vitare prius natura
  275. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  276. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  277. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  278. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  279. haec igitur possunt utendi cognita causa
  280. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  281. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  282. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  283. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  284. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  285. utilitatis ob officium potuisse creari.
  286. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  287. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  288. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  289. multa modis multis docui, sed plurima debent
  290. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  291. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  292. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  293. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  294. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  295. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  296. et recreet vires inter datus, atque patentem
  297. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  298. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  299. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  300. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  301. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  302. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  303. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  304. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  305. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  306. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  307. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  308. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  309. dico animo nostro primum simulacra meandi
  310. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  311. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  312. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  313. id quod providet, illius rei constat imago,
  314. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  315. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  316. per membra atque artus animai dissita vis est;
  317. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  318. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  319. paulatim moles protruditur atque movetur.
  320. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  321. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  322. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  323. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  324. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  325. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  326. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  327. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  328. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  329. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  330. trudit agens magnam magno molimine navem
  331. et manus una regit quanto vis impete euntem
  332. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  333. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  334. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  335. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  336. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  337. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  338. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  339. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  340. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  341. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  342. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  343. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  344. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  345. vis animae partimque foras eiecta recessit
  346. et partim contrusa magis concessit in altum;
  347. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  348. nam dubium non est, animai quin opera sit
  349. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  350. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  351. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  352. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  353. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  354. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  355. unde reconflari sensus per membra repente
  356. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  357. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  358. perturbari anima et corpus languescere possit,
  359. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  360. Principio externa corpus de parte necessum est,
  361. quoniam vicinum tangitur auris,
  362. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  363. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  364. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  365. interiorem etiam partem spirantibus
  366. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  367. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  368. perveniant plagae per parva foramina nobis
  369. corporis ad primas partis elementaque prima,
  370. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  371. conturbantur enim positurae principiorum
  372. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  373. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  374. pars etiam distracta per artus non queat esse
  375. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  376. inter enim saepit coetus natura viasque.
  377. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  378. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  379. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  380. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  381. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  382. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  383. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  384. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  385. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  386. corpora conturbant magno contusa labore.
  387. fit ratione eadem coniectus parte animai
  388. altior atque foras eiectus largior eius,
  389. et divisior inter se ac distractior intus.
  390. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  391. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  392. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  393. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  394. causidici causas agere et componere leges,
  395. induperatores pugnare ac proelia obire,
  396. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  397. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  398. semper et inventam patriis exponere chartis.
  399. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  400. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  401. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  402. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  403. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  404. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  405. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  406. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  407. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  408. cernere saltantis et mollia membra moventis
  409. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  410. auribus accipere et consessum cernere eundem
  411. scenaique simul varios splendere decores.
  412. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  413. et quibus in rebus consuerint esse operati
  414. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  415. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  416. in somnis sudare tamen spirareque semper
  417. et quasi de palma summas contendere viris
  418. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  419. venantumque canes in molli saepe quiete
  420. iactant crura tamen subito vocisque repente
  421. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  422. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  423. expergefactique secuntur inania saepe
  424. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  425. donec discussis redeant erroribus ad se.
  426. at consueta domi catulorum blanda propago
  427. discutere et corpus de terra corripere instant,
  428. iactant crura tamen subito vocisque repente
  429. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  430. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  431. expergefactique secuntur inania saepe
  432. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  433. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  434. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  435. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  436. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  437. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  438. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  439. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  440. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  441. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  442. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  443. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  444. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  445. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  446. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  447. indicioque sui facti persaepe fuere.
  448. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  449. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  450. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  451. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  452. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  453. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  454. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  455. somno devincti credunt se extollere vestem,
  456. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  457. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  458. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  459. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  460. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  461. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  462. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  463. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  464. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  465. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  466. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  467. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  468. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  469. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  470. per membra atque artus decedit corpore toto,
  471. in loca conveniens nervorum certa cietque
  472. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  473. inritata tument loca semine fitque voluntas
  474. eicere id quo se contendit dira lubido,
  475. incitat inritans loca turgida semine multo
  476. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  477. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  478. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  479. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  480. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  481. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  482. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  483. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  484. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  485. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  486. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  487. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  488. stillavit gutta et successit frigida cura;
  489. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  490. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  491. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  492. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  493. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  494. nec retinere semel conversum unius amore
  495. et servare sibi curam certumque dolorem;
  496. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  497. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  498. si non prima novis conturbes volnera plagis
  499. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  500. aut alio possis animi traducere motus.
  501. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  502. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  503. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  504. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  505. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  506. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  507. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  508. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  509. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  510. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  511. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  512. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  513. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  514. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  515. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  516. quod fieri contra totum natura repugnat;
  517. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  518. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  519. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  520. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  521. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  522. ex hominis vero facie pulchroque colore
  523. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  524. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  525. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  526. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  527. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  528. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  529. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  530. nec satiare queunt spectando corpora coram
  531. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  532. possunt errantes incerti corpore toto.
  533. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  534. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  535. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  536. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  537. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  538. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  539. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  540. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  541. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  542. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  543. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  544. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  545. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  546. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  547. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  548. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  549. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  550. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  551. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  552. labitur interea res et Babylonia fiunt
  553. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  554. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  555. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  556. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  557. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  558. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  559. eximia veste et victu convivia, ludi,
  560. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  561. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  562. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  563. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  564. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  565. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  566. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  567. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  568. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  569. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  570. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  571. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  572. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  573. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  574. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  575. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  576. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  577. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  578. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  579. et praetermittas animi vitia omnia primum
  580. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  581. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  582. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  583. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  584. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  585. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  586. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  587. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  588. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  589. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  590. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  591. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  592. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  593. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  594. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  595. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  596. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  597. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  598. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  599. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  600. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  601. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  602. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  603. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  604. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  605. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  606. floribus et sertis operit postisque superbos
  607. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  608. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  609. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  610. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  611. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  612. plus videat quam mortali concedere par est.
  613. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  614. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  615. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  616. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  617. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  618. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  619. praetermittere et humanis concedere rebus.
  620. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  621. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  622. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  623. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  624. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  625. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  626. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  627. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  628. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  629. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  630. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  631. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  632. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  633. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  634. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  635. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  636. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  637. Et commiscendo quom semine forte virilem
  638. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  639. tum similes matrum materno semine fiunt,
  640. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  641. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  642. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  643. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  644. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  645. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  646. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  647. possint et referant proavorum saepe figuras,
  648. propterea quia multa modis primordia multis
  649. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  650. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  651. inde Venus varia producit sorte figuras,
  652. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  653. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  654. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  655. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  656. maternoque mares existunt corpore creti;
  657. semper enim partus duplici de semine constat,
  658. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  659. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  660. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  661. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  662. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  663. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  664. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  665. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  666. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  667. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  668. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  669. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  670. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  671. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  672. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  673. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  674. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  675. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  676. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  677. atque alias alii complent magis ex aliisque
  678. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  679. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  680. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  681. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  682. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  683. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  684. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  685. usque adeo magni refert, ut semina possint
  686. seminibus commisceri genitaliter apta
  687. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  688. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  689. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  690. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  691. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  692. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  693. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  694. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  695. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  696. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  697. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  698. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  699. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  700. eicit enim sulcum recta regione viaque
  701. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  702. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  703. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  704. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  705. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  706. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  707. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  708. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  709. morigerisque modis et munde corpore culto,
  710. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  711. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  712. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  713. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  714. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  715. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  154. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  155. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  156. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  157. praeclaram mundi naturam proptereaque
  158. adlaudabile opus divom laudare decere
  159. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  160. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  161. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  162. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  163. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  164. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  165. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  166. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  167. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  168. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  169. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  170. nam gaudere novis rebus debere videtur
  171. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  172. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  173. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  174. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  175. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  176. donec diluxit rerum genitalis origo?
  177. natus enim debet qui cumque est velle manere
  178. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  179. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  180. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  181. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  182. notities hominum divis unde insita primum est,
  183. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  184. quove modost umquam vis cognita principiorum
  185. quidque inter sese permutato ordine possent.
  186. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  187. namque ita multa modis multis primordia rerum
  188. ex infinito iam tempore percita plagis
  189. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  190. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  191. quae cumque inter se possint congressa creare,
  192. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  193. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  194. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  195. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  196. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  197. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  198. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  199. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  200. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  201. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  202. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  203. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  204. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  205. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  206. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  207. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  208. vitai causa valido consueta bidenti
  209. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  210. si non fecundas vertentes vomere glebas
  211. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  212. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  213. et tamen inter dum magno quaesita labore
  214. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  215. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  216. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  217. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  218. praeterea genus horriferum natura ferarum
  219. humanae genti infestum terraque marique
  220. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  221. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  222. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  223. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  224. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  225. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  226. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  227. cui tantum in vita restet transire malorum.
  228. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  229. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  230. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  231. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  232. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  233. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  234. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  235. Principio quoniam terrai corpus et umor
  236. aurarumque leves animae calidique vapores,
  237. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  238. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  239. debet eodem omnis mundi natura putari.
  240. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  241. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  242. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  243. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  244. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  245. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  246. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  247. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  248. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  249. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  250. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  251. principio pars terrai non nulla, perusta
  252. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  253. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  254. quas validi toto dispergunt venti.
  255. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  256. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  257. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  258. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  259. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  260. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  261. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  262. semper abundare et latices manare perennis
  263. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  264. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  265. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  266. partim quod validi verrentes aequora venti
  267. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  268. partim quod supter per terras diditur omnis;
  269. percolatur enim virus retroque remanat
  270. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  271. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  272. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  273. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  274. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  275. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  276. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  277. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  278. omnia iam resoluta forent et in versa.
  279. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  280. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  281. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  282. inrigat adsidue caelum candore recenti
  283. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  284. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  285. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  286. quod simul ac primum nubes succedere soli
  287. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  288. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  289. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  290. ut noscas splendore novo res semper egere
  291. et primum iactum fulgoris quemque perire
  292. nec ratione alia res posse in sole videri,
  293. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  294. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  295. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  296. fulguribus pingues multa caligine taedae
  297. consimili properant ratione, ardore ministro,
  298. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  299. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  300. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  301. exitium celeri celeratur origine flammae.
  302. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  303. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  304. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  305. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  306. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  307. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  308. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  309. nec sanctum numen fati protollere finis
  310. posse neque adversus naturae foedera niti?
  311. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  312. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  313. non ruere avolsos silices a montibus altis
  314. nec validas aevi vires perferre patique
  315. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  316. ex infinito quae tempore pertolerassent
  317. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  318. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  319. continet amplexu terram: si procreat ex se
  320. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  321. totum nativum mortali corpore constat.
  322. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  323. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  324. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  325. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  326. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  327. non alias alii quoque res cecinere ?
  328. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam