De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. internoscere, verborum sententia quae sit;
  2. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  3. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  4. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  5. in multas igitur voces vox una repente
  6. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  7. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  8. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  9. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  10. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  11. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  12. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  13. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  14. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  15. palantis comites com montis inter opacos
  16. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  17. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  18. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  19. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  20. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  21. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  22. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  23. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  24. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  25. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  26. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  27. pinea semiferi capitis velamina quassans
  28. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  29. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  30. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  31. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  32. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  33. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  34. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  35. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  36. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  37. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  38. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  39. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  40. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  41. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  42. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  43. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  44. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  45. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  46. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  47. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  48. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  49. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  50. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  51. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  52. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  53. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  54. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  55. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  56. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  57. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  58. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  59. siquis forte manu premere ac siccare .
  60. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  61. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  62. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  63. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  64. umida linguai circum sudantia templa;
  65. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  66. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  67. deinde voluptas est e suco fine palati;
  68. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  69. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  70. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  71. dum modo quod capias concoctum didere possis
  72. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  73. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  74. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  75. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  76. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  77. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  78. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  79. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  80. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  81. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  82. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  83. principio meminisse decet quae diximus ante,
  84. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  85. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  86. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  87. extima membrorum circumcaesura ,
  88. proinde et seminibus constant variantque figura.
  89. semina cum porro distent, differre necessest
  90. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  91. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  92. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  93. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  94. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  95. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  96. proinde foraminibus debent differe figurae
  97. et variare viae proinde ac textura .
  98. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  99. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  100. contractabiliter caulas intrare palati,
  101. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  102. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  103. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  104. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  105. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  106. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  107. commutantur ibi positurae principiorum;
  108. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  109. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  110. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  111. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  112. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  113. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  114. tangat agam. primum res multas esse necessest
  115. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  116. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  117. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  118. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  119. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  120. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  121. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  122. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  123. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  124. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  125. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  126. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  127. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  128. est alio ut possit permitti longius alter;
  129. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  130. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  131. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  132. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  133. paulatim facilis distractus in auras;
  134. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  135. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  136. significat quod fracta magis redolere videntur
  137. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  138. deinde videre licet maioribus esse creatum
  139. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  140. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  141. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  142. investigare in qua sit regione locatum;
  143. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  144. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  145. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  146. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  147. in generest, sed item species rerum atque colores
  148. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  149. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  150. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  151. auroram clara consuetum voce vocare,
  152. noenu queunt rapidi contra constare leones
  153. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  154. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  155. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  156. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  157. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  158. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,