De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  2. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  3. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  4. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  5. plane exaudiri discernique articulatim;
  6. servat enim formaturam servatque figuram.
  7. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  8. per multum confundi verba necessest
  9. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  10. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  11. internoscere, verborum sententia quae sit;
  12. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  13. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  14. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  15. in multas igitur voces vox una repente
  16. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  17. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  18. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  19. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  20. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  21. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  22. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  23. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  24. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  25. palantis comites com montis inter opacos
  26. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  27. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  28. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  29. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  30. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  31. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  32. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  33. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  34. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  35. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  36. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  37. pinea semiferi capitis velamina quassans
  38. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  39. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  40. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  41. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  42. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  43. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  44. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  45. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  46. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  47. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  48. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  49. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  50. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  51. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  52. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  53. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  54. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  55. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  56. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  57. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  58. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  59. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  60. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  61. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  62. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  63. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  64. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  65. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  66. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  67. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  68. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  69. siquis forte manu premere ac siccare .
  70. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  71. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  72. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  73. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  74. umida linguai circum sudantia templa;
  75. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  76. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  77. deinde voluptas est e suco fine palati;
  78. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  79. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  80. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  81. dum modo quod capias concoctum didere possis
  82. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  83. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  84. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  85. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,